Hoc mihi dulcior est mea libertas, Vir optime, quod eam voluptati tibi esse, quanquam nunquam dubitavi, tamen ex te quoque intelligo. Neque minus gratum
124
quod ne quid in pietatis negotio me indignum faciam, et monitis me et precibus iuvas. Ego vero te Deum adiutorem precatus hac parte securum esse iubeo: nam si quid profiteri contra animum in animum potuissem inducere, neque illa horribilis in me lata esset sententia, neque post sententiam tam diuturna mihi toleranda fuisset captivitas. Nunc quoque si a parte infirmiore tam crudeliter habitus ad eam quae validior augustiorque est vellem accedere, paterent mihi maiores quam quas patria nostra capit dignitates. Sed qui carcerem tuli, feram et exsilium et contemtum et paupertatem, eius exemplo qui cum populo Dei ignominiam ferre maluit quam dici nepos Pharaonis2. De te mihi fortissima quaeque promitto. Rogo ut eorum quae tibi eveniunt certiorem me facias, ut si ea secunda sunt gratuler, sin quod nolim, cogitem num qua in parte tibi possim succurrere. Si ibi manes magnum tibi praesidium paratum video in Maurerii amicitia quem etiam qui non amant metuunt. Non opus est ut eius liberos tibi commendem, cui bene bonis facere ex consuetudine in naturam vertit. Quod si ibi vivere atque ita vivere ut te dignum est non sineris, scito librum tuum de Pelagiana Historia3 magnas tibi hic amicitias parasse. Neque deerunt si huc migrare libeat Viri summates, qui tibi certatim florem sobolis suae commendent. Sed Historiae Pelagianae omnia exemplaria quae hic erant distracta sunt et valde a multis desiderantur. Fac quaeso typographum memorem ut alia submittat. Meum libellum4, qui ad tuum esse potest indicis loco, quod legeris gratias habeo. Vellem non tantum quae de editione in utramque partem disputata sunt commemorasses, sed annotasses quoque ea quae corrigenda tibi aut mollienda videntur, ut opusculum istud sive publicis sive privatis usibus serviturum, summam certe manum accipiat. Quae causae ad dissuadendam editionem adferuntur magna ex parte obtentus tantum sunt, praeter illud quod ultimo loco affertur. Ego vero sicut affinium commodis impense studeo ita aequum puto ut ipsi vicissim famae meae studeant, quae nullis commodis posthabenda est. Tamen, quia uxor iamiam adventura dicitur, differam hanc consultationem in id tempus, dum ne ad has tam diuturnas moras aliae morae texantur. Mihi enim deesse diutius non possum: neque ut faciam amicis qui hic sunt placet. Tilenus noster amicissime te salutat, tibique placere maximi aestimat. Vale Vir doctissime. 19 Augusti. 1621. Lutetiae.Tuus optima fide
H. Grotius.