eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    682. 1621 Sept. 3. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Recentes admodum, Vir Illustrissime, ad me pervenerunt, quas ad me 24 Augusti dederas, nimirum tertio Septembris die; unde intelligo rem magis magisque ad arma perduci: quae cui potissimum parti sit incubitura, brevi apparebit. Omnes, qui hic sunt, Hispanica super rebus nostris consilia pendere existimant ab eo, quod de Palatinatu constituetur. Nam si ibi res transiguntur, dubium non est, quin in nos belli procella ingruat: sin ibi bellum manet, apud nos induciae putantur futurae. Rerum periti putant Montem-Albanum intra hunc, qui vertitur, mensem posse ad obsequium cogi: eoque facilius quia intus non eadem omnium sententia est. De Rupellensibus furiosa quotidie nunciantur; ut horror subeat, cum cogito quo tandem eruptura sit iuxta sui atque alieni negligens contumacia. De eo, quod ad Tilenum scripseras, tui semper similis, hoc est nullam omittens amicos demerendi occasionem, Ianninum conveni, qui statim Rothomagum scripsit. Coniugem avide exspecto; quanquam enim amici officio non desunt, tamen fortior ero, domestico instructus, adversus mala omnia, solatio. Quod Silva nostra2 te delectat, affectui imputo, aut quo me, aut quo viri optimi memoriam prosequeris. Mea refert, sciant omnes quanti ego illum virum fecerim. Aliqua virtutis pars est, virtutis eximios fideliter admirari. Vale, Vir Maxime. 3 Septemb. 1621. Lutetiae.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 61. Antwoord op no. 679.
    2 - Zie p. 101 n. 7.