V.C. Francisco Sweertio H. Grotius.
Amicam nostri apud vos extare memoriam, Sweerti doctissime, laetus intelligo. Eximie vero me delectat quod exquisitae eruditionis viro E. Puteano nostra2 non improbantur. Non ita quidem mihi blandior ut, quae in solatium
128
magis casus quam experimentum ingenii scripsi, tanti elogio digner. Sed ipse ille excessus ab affectu est quo non possum non unice gaudere. Silvae exemplaria quia desiderari scribis, unum ad te mitto. Absumta ferme sunt omnia liberalitate donantium aut poscentium aviditate. Novi hic nihil est nisi quod Rex ad Montem Albanum fulminat. Pacem optantibus et ego me ascribo. Vale, doctissime Sweerti, et Rubenium3, Gevartium4, aliosque amicos saluta. III Sept. CIƆIƆCXXI. Lutetiae.