eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    684. 1621 Sept. 3. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Scripsi ad te nuper2 literasque curavi per Maurerium Regis Legatum, tui, quod video, amantissimum. Alias a te avide exspecto praecipue ut sciam quid fecerit Synodus Hollandica, et quid in re tua constituerint Curatores3. Plane tibi persuadeas velim plurimos hic esse tui amantissimos, ita ut confidam si qua inde te procella depulerit fore hic studiis tuis pretium.

    Qui has fert literas Menardus gente cognomento Viverius in re est amplissima, suffultus magnis affinibus qui partim in sacro Consistorio sunt, partim in Palatio. Inter eos, qui sororem ipsius in matrimonio habet, senator Perottus omnia mihi exhibet singularis amicitiae testimonia: tanta in illo est reverentia literarum. Hic cum Patriam nostram videre vellet commendari amicis meis voluit quos inter tu merito tuo ordines ducis. Vale Vir optime. 3 Septembris 1621. Lutetiae.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 61.
    2 - No. 678.
    3 - Zie p. 35 n. 3.