131
Vir Clarissime.
Longe gratissimum mihi est, vigere etiamnum aliquam memoriam mei apud te. Quod cum ex aliis tum salute subinde parentum litteris2 asscripta animadverti, modo etiam Sylva3 muneri missa; cuius lectione in hoc frigido secessu ἀναζωπυροῦμαι. Velim eius virtutes a plerisque Luciliis et Persiis nostris capi. Περὶ τῆς ϰιβωτοῦ σωτηριώδους ϰαὶ τῶν πρὸ αὐτῆς σοι συμβεβηϰότων nihil hic addo: paucis enim defungi non possem, si scribam in altero noster quis dolor fuerit, in altero quod gaudium nostrum sit. In utroque non concesserimus, ut etiam οἳ ϰατὰ γένος προσήϰοντες magis affecti dicantur. Nunc in rebus tuis ϕῶς ὁρῶμεν. Utinam ea occasio sit ut Iosephus in Aegyptum, iubente Pharaone, parentes accersat4. Voti caussam in praesentia silebo. Corneliolus5 tuus vehementissime mihi indolem et ingenium probat; γένοιτο πατρὸς εὐτυχέστερος si aliquando Reip. admoveatur, τὰ δ᾽ἀλλ᾽ ὅμοιος6. Opto ut contingat - quando alio te vocant curae praestantiores - illi institutio non solitaria, sed in contubernio ϕιλομαϑῶν plurium; in qua praeterea non adstringatur ullis Grammaticorum regulis verbatim ediscendis. In quo et aliis, quae usus diutinus suggessit, coeperam reformare scholam, magno compendio discentium, cum secuta mutatio Magistratus et incendium, cuius stricturae etiam nos minorum gentium ambusserunt, cum impune non cesserit honeste de probis viris sensisse et locutos esse. ἀλλὰ ταῦτ᾽ ἐάσομεν7.
In summa hic expectatione est ἡ ἀπολογία8, in quam caussa omnium ϰαλῶν ϰ᾽ἀγαϑῶν ἀτυχούντων includitur. Ὁ Σϰυταλευρέτης9 et per eum multi primarii obtestantur τὸν ϕερόμενον ne ὀιϰείων respectu aut suasu sufflaminetur, ἵνα μὴ ϰαὶ πιϰρῶς ϰαϑάπτηται τοῦ Στρατηγο̃υ ϰαὶ τῶν Ἐϰϰλησιαστιϰῶν, cum res exigit. Ipsi etiam inimici iactarunt τὸν ϕερόμενον ὁμόποινον in principio τῷ Αἰϑωπεδίῳ ϰαὶ ἐς τὴν ϕυλαϰὴν εἰσαεὶ πεποιῆσϑαι ob metum αὐτοῦ δόναϰος. Si igitur quid ἀνειμένως,
132
γέλωτα ϰαὶ σαρϰασμὸν scilicet ὀϕλήσομεν. Certum est τὰ πάντα εἶναι apud Στρατηγὸν, τὸν ‘Yραϰόλεϑρον ϰαὶ τὸν Σϕραγίτην, seu Molani10 affinem. Nihil crebrius spargitur ab ipsis, auctore τῷ Στρατηγῷ, quam ϕερόμενον συγγνώμην petiisse et ipsum et per alios: immo ex promisso renunciasse amicitiae Αἰϑοπεδίου, sed postea incredibili inconstantia et mobilitate ingenii τὰ ἐϰείνου rursus secutum. Qui intimus est τῷ Σϕραγίτῃ multis allatis circumstantiis quotidie conatur horum fidem facere τῷ Σϰυταλευρέτῃ. Illi cor penitus turgescit tristibus iris, ademta vel non tuta libertate refellendi. Inter cetera igitur sigillatim opus erit narrari τὰ γενόμενα μετὰ τὴν ἀποδημίαν Οὐτριϰησίαν; ut haec ὑλαγματα longe lateque sonantia compescantur. Sed merito videatur sus Minervam, si non detur aliquid amori et affectui. Duplex migratio nostra, quae brevi fuit, supellectilem nostram conturbavit ut nondum reperiam catalogum scriptorum, quae penes Gilpinam viduam servantur. Inter cetera memini esse περὶ πολιοϕυλάϰων στρατιωτῶν - qui crimini maximo nunc dantur - in factione Leycestriana superiorum mandato conscriptorum, anno, ni fallor, 1587. Haec et alia si reperire detur, gaudebo dari ἀϕορμὴν iterum ad te scribendi, cum adiungam de rebus nostris privatis, si quid sit. Nunc nihil, nisi quotidiana vota precesque, ut laetis initiis progressus cumulate respondeat. Vale Vir clarissime, meque, quod facis, amaTuum omni officio et affectu
I.L.
Adres: Clarissimo Viro D. Hugnoi Grotio Icto.
In dorso schreef Grotius: Lassonius 1621.