eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    688. 1621 Sept. 12. Van Jan de Groot1.

    No. 17. ξὺν ϑεῷ τῷ παντοϰράτορι.

    Salve fili cum omnibus bonis ab nobis omnibus.

    Octavus nunc labitur dies ex quo prioribus vestris respondi. Heri vestras novissimas accepit mater belgico, uti monueram, sermone conscriptas, quibus dies inditus III Sept. Soror vestra Losecatia2 apud nos est, leniendi desiderii quod ex mariti absentia concepit. Castra nostra inter Emmericum et Rhesam collocata sunt, humiliore, quam militum salus exigit, loco. Sed hoc bene se habet quod valde vicina sunt flumini, ita ut omnia necessaria commode advehantur. Spinola e contrario castra altiore loco, sed longius a flumine sita habet, prope Vesaliam scilicet, Bislici et Burichii. Nihil dum memoratu dignum hinc inde gestum est. Aegre fert Princeps quod castellum Rhetae3 satis pro primo impetu munitum, tam subito hosti traditum sit. Qui praeerat captivus Principi detinetur, atque de vita dicitur periclitari. Nummus hic millesimus duplicandus fertur:

    133

    imo nisi mercatores satis ad Societatem Indiae Occidentalis sponte conferant, centesimus dicitur indicendus. Frater Principis nostri natu maior4 hic expectatur, praemisit chirurgum suum cum literis ad me, ut omnia exploraret. Lassonius literis tuis respondit5, sed suas uxori tradidit, cui ventus necdum favet satis. D.O.M. tibi nobisque omnibus largiatur quae novit esse in salutem. Raptim Delphis 12 Septemb. 1621 st. novo.

    Tuus ut mereris pater
    Jan de Groot.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius a Paris.

    In dorso schreef Grotius: J. de Groot 12 Sept. 1621.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 3. De brieven van vader, moeder en zuster, no. 688-690, zijn op éénzelfde blad geschreven, waarop ook een brief van den vader aan Willem, die te Parijs vertoefde (zie p. 65 n. 3).
    2 - Adriana de Groot, geb. 22 Juli 1592, gehuwd 14 Febr. 1614 met Frederik van Losecaat, baljuw van Liesvelt.
    3 - 't Huis ter Reide. De commandant, Reinard van Ditfort, werd 14 Sept. onthoofd; Wagenaar X p. 422. Knuttel no. 3245.
    4 - Justinus van Nassau?
    5 - No. 687.