Frater optime.
Litteras ad te e Belgio, nondum tamen ex Batavia mitto: quartus hic dies est ex quo iter nostrum feliciter quidem sed magno cum labore emensi Antverpiam
162
venimus. Hoc spatium et refectioni corporis dedi et morae illius2, in quem tanta iam puto me contulisse beneficia ut eorum memoriam si tantillum negassem perdi e re mea esse non arbitrer. Crastino die cum bono deo in patriam cogitamus. Interea Grevinchovium3 de tuis sex libris4 conveni, quos ille iam tribus abhinc septimanis ad parentes nostros transmiserat: non posse hic eos imprimi et causas cur non possint iam ad te perscripsit ipse. Egi cum Wtenbogardo de tuo consilio, egi et cum Grevinchovio, uterque putat non petendam ab Ordinibus veniam, sed opus illud quamprimum insciis omnibus praelo in Hollandia committendum. Negant tanti sibi videri eam veniam ut repulsae praesentaneum periculum aequet. Affirmant tam commode haec clam quam palam impressa in manus hominum non malorum etiam Contraremonstrantium posse pervenire. Slatius5 eadem de re mecum locutus est, negabat ille veniam imprimendi in Brabantia petendam fuisse, sed clam impressoribus tradendum: id enim tam facile hic quam in Batavia fieri potuisse; in eam rem exemplum mihi dedit libellum de modo precandi a se compositum6, qui ad gustum horum minime facit, et tamen Antverpiae impressus est, ita ut a nemine neque visus neque lectus sit, cuius iam exemplaria centena aliquot in patriam transmisit. Adhibebo consilia amicorum qui apud nos sunt, et eorum te certiorem faciam.Lis de equo7 etiamnum hic pendet; Slatius abituriens urget ut ipse fideiussorque suus dubio litis eventu liberentur; intellexi e Grevinchovio Societatem totius causae periculum in se recepisse, itaque eum omnia curaturum. Adversarius procul dubio inferior erit causa, sed tamen aliquos habet quorum favore nititur; et praeterea metus est ne post litem iam nobis adiudicatam nihil in eius bonis reperiatur, unde expensis satisfiat; sed hoc iam alii viderint. Adii cum Valckio8 et Grevinch. communi consilio Syndicum Rolandum9 eique tua officia detuli, postea ut causam hanc si fieri posset sua auctoritate componeret rogavimus; ille prolixissimam in te humanitatem testatus, omnia se tentaturum respondit et in omnem eventum bene de Scabinorum iustitia sperare iussit. Invisi et Rubenium10 quem etiam tuo nomine salutavi, sperat te ille propediem Parisiis videre nam illuc a regina matre evocatus est; intelligo Peiresium11 aliquoties ad
163
illum scriptitasse. Gevartium12 nostrum reperire non potui, nam paucis ante diebus Douacum promotionis petendae causa discesserat. Est enim ab Archiduce munere Graphiarii Antverpiensis, quod hic pro praeclaro habetur, donatus, ad quam rem etsi non necessarius utilis tamen gradus esse videbatur. De rebus publicis nihil certi habemus. Spinola etiamnum in castris suis est et morbo contagioso disenteriae laborare hic dicitur. Iuliaci capiendae necdum spes est. Naves aliquot e portu Ostendano elapsae mare proculdubio infestabunt. In Batavia Ordines de re nummaria expedienda inter se rixantur, expectatur Princeps eos compositurus. Haec ad te scribere operae pretium putavi, plura certioraque de rebus nostris publicis et privatis propediem me scripturum confido. Vale cum uxore lectissima totaque familia et omnibus amicis.Antverpiae. 15o. Decemb. 1621.
Tibi obedientissimus frater
Guilielmus Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius demeurant logis de Monsr. George, Procureur, rue de Haute-feuille auprez des Cordeliers à Paris. Port.
In dorso schreef Grotius: 15 Dec. 1621. W. de Groot.