eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    742. 1622 April 13. Van G.J. Vossius1.

    Amplissime, Clarissime vir. Iamdiu expecto, ut de rebus meis aliquid statuatur quo, cum aliud non habeam, saltem hinc capere scribendi argumentum possim; sed adhuc frustra fui. Nam etsi iamdiu Curatoribus is animus fuisse videtur, ut vel Eloquentiae, vel Historiae universalis docendae provinciam mihi decernerent2, tamen ab aliquibus, partim aperte inimicis, partim ϕίλοις ἀϕίλοις, semper aliquid obiectum, quod hoc eorum propositum impediret. Attamen tam multa in hoc tempore concurrunt, ut aliud vix persuadere mihi possim, quam proximo eorum conventu habitum iri rationem mei, vel potius Academiae huius; in qua humanitatis studia magis magisque sordere incipiunt iuventuti: ut nisi plurium industria gliscenti malo obviam eatur, omnino futurum praevideam, ut brevi barbaries omnia occupet. Nec caussa obscura est, cum nulla elegantioris

    198

    literaturae humaniorumque studiorum praemia sint; imo haec ipsa invidiae obnoxia sint apud eos, qui persuasum omnibus cupiunt, neminem esse Theologum vel Iurisconsultum posse, nisi qui unum hoc per omnem egerit vitam, nec aetatis partem triverit in iis, per quae gradus fieri debebant ad sublimiora. Haec ego ad te non scriberem, nisi nunc magis quam antehac unquam verissimum esse comperirem, illud quod in Petroniano Satirico3 legere est, ‘id quo nihil est maius, pueris indui adhuc nascentibus’. Quamquam vero pestilens istoc sidus prope omnium animos inflavit, tamen non desperem posse nonnullis, quibus de luto meliore Phoebus finxit praecordia, noxiam adeo opinionem ex animo evelli, dummodo ne homines partim imperiti, partim invidi tantum bonum impedire pergant. Interim de me utcunque erit, gaudebo, quod mihi sit mens sana in corpore sano4: si insipientibus non visum uti opera nostra dum possunt, illi, non ego infelicior fuero. Quin fortasse eo beatior ero. Quod tu quidem, magne vates, facile arbitror mihi concesseris: quippe qui alicubi cecineris, inter ea esse,

    Vitam quae faciunt beatiorem, Nulli pendere temporis tributum5.

    Sane quamdiu ab hoc tributo immunis sum, sedulo id operam do, ut ne minus sim negotiosus quam soleo. Et nunc sub praelo est Commentatio mea de historiae natura, et scribendae historiae praeceptis6. Quam arbitror intra hebdomadas duas lucem adspicere posse. Nisi fortasse morae aliquid iniecerint libelli alii non absimilis plane argumenti, quos cum priori emittere propemodum stat sententia. Sed profecto quanto mallem hac aetate insumere operam meam studiis istis, quae ad pietatem Christianam, Scripturarum illustrationem, vel Ecclesiae historiam pertinent. Non male, nec infeliciter puto, ornare hanc spartam coeperamus. Sed temporum infelicitas, torrentis instar, nos abripuit, ac levibus hisce literariis curis adfixit. Interim blandiorem auram exspectabo, qua provecti ad graviores curas appellere iterum studiorum nostrorum navem possimus. Tu vero, Amplissime vir, nunc, ut arbitror, omnia potes, quae vis. Nisi fortean excipere ea debeam, quae ad nominis tui defensionem pertineant. Nam ex plerisque, sed minus amantibus tui, intelligo, Ordinum nostrorum legatis7, priusquam Lutetia ante annum vel circiter discederent, illud fuisse promissum, nihil istic editum iri, quod procerum nostrorum quisquam cum iniuria sua coniunctum esse arbitretur. Sed longe alius animus eorum, qui in honore antea fuerunt et illorum, qui illis favent: quibus nihil adeo in voto esse videtur, quam ut aliquid videant tui, quo mundus intelligat, quam bene et patriae voluerint semper et adhuc velint. Utris potius gratificari debeas, vel quid rebus tuis aut publico magis expediat, scio a me minime requiris, quem scis non multum sapere ultra ea, quae ad molles Musarum labores, ac Socraticos libellos pertinent. Adderem etiam Sacros, si per eos liceret, qui, uti dixi, nihil illic sapere quemquam putant, qui non illotis manibus eos sit aggressus. Sane video esse, qui summum virum Tilenum Theologum esse negent; quem tantopere Palatinorum Theologorum

    199

    elogiis celebratum ante annos aliquot vidimus. Nempe nunc minime de plebe homines persuasum id aliis volunt, sedulo eum humanitatis studiis vacasse: atque inde esse quod sua tot bracteatis dictis et vermiculatis emblematis ornet; caeterum quicquid istis operae insumsit, id decidisse arduo Theologiae studio, quippe quod totum hominem requirat. Equidem nec ego quemquam velim meliorem aetatem istis unis terere, quae tantum gradus esse ad Theologiam debent. Sed quam putidum est, non posse de religionis controversiis iudicare, nisi qui linguarum trium genium ignoret, nisi qui historiam externam, et locorum situs nesciat, nisi qui disserendi artem solum degustarit, tanquam canis Nilum8; at animae doctrinam, moralem scientiam, ea quae de universalibus principiis ac affectionibus a philosopho disputantur, ne attigerit quidem. Et quod omnium foedissimum est, non posse idoneum esse scripturarum interpretem, nisi qui, iunioribus magistris contentus, supersederit discere ex Antiquis, quid et illi senserint et cur ita maluerint sentire. Quae etsi profiteri minime audent homines imperiti et malevoli, tamen quid aliud agunt, qui auctores sunt iuventuti, ut studia istaec, quae dixi, negligant quippe inutilia et saepe etiam noxia; qui item undique produnt, nullos a se viliori loco haberi, quam qui studiis istis adiuti ad graviora se contulerint? Sed istos missos faciamus. Ad te, maxime vir, revertor: cuius, ex quo in Galliis fuisti, nihil videre contigit, praeter ea, quae de Pelagianismo9 disseruisti. De quibus te iudicium meum iam ex aliis cognovisse scio. Sed ut illa non uno nomine magna cum voluptate legi, ita impense desidero, ut simulac ab iis, quae publicas curas spectant, otii aliquid nactus fueris, serio cogites de emittendo Stobaeo10 tuo. Exple, exple tandem augurium illud doctissimi et de literis optime meriti Andreae Schotti, quod est in scholio addito Photii Bibliothecae tmemate seu cap. CLXVII11: ‘Praesagit, inquit, animus (quid enim vetat ominari?) fore ut ope Photianae bibliothecae, quae latent, eruantur non pauca. Et quemadmodum nunc exiverunt Hadrianus, Gelasius, Theophylactus Simocatta, ac quaedam etiam Diodori Siculi, sic quoque spes est, Stobaei Eclogas omnes capite truncas, alibi vitiosas, turbatas, mutilas, primo maxime et secundo libro, philosophi alicuius opera atque philologi in integrum restitutum iri, ut apto illo colligentis ordine servato, maiore cum Reip. commodo appareant; et tibi, quod omnium primum, oeconomiam librorum, ac singulorum cuiusque capitum seriem, et argumentum Photius accurate designet; dein Augustanae bibliothecae - cuius multa iam exstant in rem literariam beneficia - codex calamo exaratus, ut et nostra neque pauca, neque contemnenda fragmenta quae ex Anton. Augustini V.C. libro descripsimus, magna sane ad id, quod suggerimus, adferent adiumenta. Nunc quoniam in medio palma est, huc Graecae ac politae Philosophiae studiosos invito’. Hunc ego locum adscripsi, quia contineret, unde peti possent, quae novam Stobaei editionem ornarent. Gratulor vero Stobaeo quod a longe illustriori manu medelam ac decus suum accipiet, quam Schottus praesagire vel sperare unquam ausus fuisset.

    Non dubito, quin scire aveas, quid sit de Seneca Tragico12, quem ante annum

    200

    atque amplius notis se suis illustrare velle receperat Scriverius noster. Ille vero lento adeo pede et vere testudineum in modum procedit, ut multum videatur timere, ne si alius esse occipiat, quam solet, cognomen Lentuli13 amittat, per quod a te patriciis Romanorum familiis sibi insertus videtur. Haec res facit, cur neque ea, quae ipse in fragmenta Tragicorum meditabar, lucem adspexerint, neque item illorum quicquam, quae transmiseras ad utrumque nostri. Non ignoras, me a multis retro annis Originum libros14 moliri. Iccirco impense aveo nosse, num brevi sint proditura, quae de eodem argumento scripsit clarissimus Salmasius, ut cognosce ex notis eius ad Historiae Augustae scriptores15. Multum metuo, ne si vir tantus suos edat labores, ego meos aeternum premere cogar. Et tamen nihil magis desidero, quam ut nobile eius viri opus quamprimum adspiciat lucem. Potero meas copias in arctum cogere, eaque solum adferre, quae Salmasius vel dicere neglexerit, vel contemserit. Ita non plane mihi peribit labor meus, qui multis mihi vigiliis stetit. Et interim hoc lucrabor, quod si Salmasiana prius prodierint, ego iis visis meliora certioraque edocebor in multis ubi nunc haereo. Nec enim vulgare quicquam ab eo expecto, cuius ego εὐστοχίαν in corrigendis scriptoribus antiquis satis mirari non possum, nec praedicare unquam desinam. Quod vero ad Romanarum Antiquitatum intelligentiam, quem cum eo componere possimus, plane non video. Alias eius viri laudes praetereo, tibi magis cognitas. Mihi quidem quoties aliquid mei lucem videbit, prope decretum, quoties ad [te] illud mitto, etiam exemplum addere ad summum ilium virum: non quia tanti mea esse putem sed quia committere non possum, quin ostendam, quanti a me fiat. Et quod caput est, opto ei innotescere. Quod ea occasione per te commode fiet. Nam tu, vir Amplissime, qui me meaque amare soles, commendatione nugarum mearum pretium illis addes, quod a se sperare non audent. Utinam vero prodesse tibi in aliquo possem vicissim. Sed iamdiu est, quod affectu meo contentus esse soles. Quare verbum non addam, nisi quiddam de affine mea, et eo, qui illius ambiit nuptias16. Equidem optassem, et ille ut tristibus his temporibus de coniugio minime cogitasset, et nostra ut magis a secundis nuptiis abhorruisset hoc saltem tempore. Virum quidem novi ab annis triginta et amplius, etiam his annis circiter quindecim familiares fuimus, quantum loci intervallum, quo plurimum distinguebamur, item temporum ratio sinebat. Indole optima semper mihi visus fuit, moribus etiam honestis, et politiori literatura, quod rarum est in eius professionis homine, eleganter est excultus. Sed cogito semper mecum, quantis munus, quod sustinet, sit periculis involutum; tum autem si terras cogitem alio sub sole iacentes, metuo ne ea nostrae sit corporis imbecillitas, ut longiori itineri minime par sit futura: ad haec longe aberit a sanguine et affinitate iunctis. Propter ista et quaedam alia auctor esse coniugii non potui; nec tamen in dissuadendo libertate ea ausus fui uti, quae fortasse requirebatur. Videbam enim alios hic esse, qui impensius suaderent. Tum autem minime tam obesae eram naris, ut ex colloquiis et aliis non animadverterem, quanti faceret coniugii bona. Adhaec metuebam, ne si hic alteram duxisset, non inferioris sortis, nostram vero peteret nemo nisi inferioris conditionis quam iste est, illa fieret ἑαυτὴν τιμωρουμένη, quod

    201

    pulcram illam, ut tum videretur, conditionem diffluere passa esset. Dixi igitur interdum, mihi sic videri, seu abnueret, seu annueret, fore ut postea poeniteret. Sed cur poenitudine duceretur, si annuisset, vix aliam adferre caussam poteram, quae alicuius ei momenti videretur, nisi quod aut longissime abeundum foret a suis aut si maritus iis in locis, in quibus esset, remaneret, illa in perpetuo versatura sit metu, ne is experiri eandem cogatur fortunam, quam aliquot eorum, qui eiusdem sunt conditionis, nunc discere coguntur. Illa ad haec, meliora se tempora sperare; et si quid adversi Dominus immittat, confidere eundem etiam spiritu suo roboraturum. Habes, amplissime vir, quae nunc occurrebant. Deo immortali primum gratias ago, quod tibi et familiae toti bene adeo sit; deinde eum supplicibus votis oro, ut hoc bonum diuturnum esse velit, quo diu Reip. et Ecclesiae utilis esse possis. Uxor multum te salutat. Etiam utriusque nostri nomine salutem dicito rari exempli feminae, coniugi tuae, quam ego post tot adversa ex marito suo solidum capere gaudium non minus laetor, quam propria si res ageretur, si bene memet novi. Nec praeterire possum Clarissimum, et ϑεολογώτατον Tilenum. Pene est, ut addam magna quaedam nomina, quorum extrema tu Sylva17 meministi. Sed metuo ne meum hic delitescentis nomen fortasse nec fando unquam acceperint. Lugd. Bat. ∞ IƆCXXII. Idib. Aprilibus

    σὸς ἐξ ὅλης τῆς ϰαρδίας,
    Γηρ. ὁ᾽ Αλωπέϰιος.

    Adres: Amplissimo Clarissimoque viro Hugoni Grotio Lutetiam Parisiorum.

    In dorso schreef Grotius: April. 1622. Vossius.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. III E 1. Gedrukt G.J. Vossii Epistolae p. 91; Epistolae ecclesiasticae p. 677. Beantwoord door no. 754.
    2 - In de vergadering van 8 Nov. 1622 benoemden Curatoren Vossius tot Ordinarius professor Eloquentiae ende Chronologiae universalis op dezelfde wedde, die hij tot nu toe had genoten (Molhuysen, Bronnen II p. 107).
    3 - Petronius, Sat. 4.
    4 - Juvenalis, Sat. X, 356.
    5 - Grotius, Poemata (1670), p. 263.
    6 - Vossius' Ars historica, sive de Historiae, et Historices natura, Historiaeque scribendae praeceptis, Commentatio verscheen 1623 bij Joh. Maire te Leiden (Petit, Bibliogr. Lijst p. 168 n. 12).
    7 - Zie p. 42 n. 1.
    8 - Erasmus, Adagia, i.v.
    9 - Disquisitio an Pelagiana sint etc. Vossius had de verhandeling in handschrift gezien; p. 109 n. 2.
    10 - Zie p. 15 n. 4.
    11 - Pag. 147 in de editie van 1606.
    12 - Zie p. 29 n. 8.
    13 - Zie I p. 89 n. 4.
    14 - De ‘Origines’ van den ouden M.P. Cato.
    15 - Salmasius' editie der Historiae Augustae Scriptores is van 1620.
    16 - Zijn schoonzuster, de weduwe van Is. Diamantius, die ging hertrouwen met Sam. Naeranus; zie no. 708 en 712.
    17 - Zie p. 101 n. 7.