eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    754. 1622 Mei 11. Aan G.J. Vossius1.

    Vir optime atque amicissime. Magnum mihi exsilii solatium in tua amicitia, quam literae tuae abunde testantur. De tuo negotio ut res ex voto succedat, apprecor, nec tui magis quam Academiae causa, cui scio quam utilis esse possit tua industria, vel ad expugnandum gravissimum illud vitium, de quo merito conquereris, contemptum literarum. Interim otium illud. quo nunc frueris, etsi forte rei domesticae incommodat, sterile tamen non erit sed fructus dabit posteritati profuturos, praesertim si in iis pergere audeas, quae de Ecclesiae historia colligere coeperas. Ego Disquisitionis nostrae2 exemplum tibi mitto, quantillum munus pro quot et quantis? Puto me in eo libro verum dixisse de veterum sententia. Et quis tamen vero cedet? Nuper3 a te poposceram librum Eclogarum Physicarum et Ethicarum Stobaei quibus usus in carcere fueram; rogo ubi occasio se dabit transmittas. De loco Schotti indicato gratias ago. Velim et per te nomen scire eius qui in Germania, ni fallor, ad Cassandrianum modum de conciliandis controversiis scripsit4. Nomen nunc non succurrit. Sed tuo beneficio eum librum videre memini. Videris mihi non abs re facturus si Fragmenta cum Notis seorsim prodire facias, ne semper lentulitas illa tibi obstet5. Salmasius Pallium Tertulliani iam edidit6, in quo tam multa emendat, tam multa observat, ut caeteros nihil vidisse dicas. Iam ad Apologeticum eiusdem accingitur7. In Suetonium quoque paratas habet notas et multa alia quae eum passim vides promittere, neque enim iactator est. Non amittam tibi notor esse apud ipsum. De affini tua8 quod scribis, fortitudinem eius miror et temporibus satis infelicibus feliciter ut succedat opto. Resalutat te Tilenus et alii quos designas. Vale quam dulcissime cum coniuge et liberis. 11 Maii 1622.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 67. Antwoord op no. 742. Beantwoord door no. 761.
    2 - Disquisitio an Pelagiana sint etc., zie p. 109 n. 2.
    3 - Zie p. 191 n. 9.
    4 - Hij bedoelt Georg. Wicelius; zie p. 191 n. 7. Over Cassander zie p. 222 n. 5.
    5 - Zie p. 29 n. 8; Lentulitas ziet op Scriverius; zie p. 200 n. 1 en I p. 89 n. 4.
    6 - Tertulliani Liber de Pallio, ed. Salmasius 1622.
    7 - Deze uitgave is niet verschenen, evenmin als zijn Suetonius.
    8 - Maria Diamantius, zie p. 200 n. 3.