eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    747. 1622 April 22. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Literas tuas quoties recipio, Vir Illustrissime, tum maximum exsilii mei solatium sentio: non quod hic etiam desint, qui se amicos nostros dici haud aegre ferant, sed quod illorum exploranda mihi est amicitia, cum tuae iam toties periculum fecerim; ut cum tua in me beneficia semper exuberent, ego ad gratiarum vel agendarum redactus sim inopiam. Reigersbergium nostrum amare ne desinas rogo: nemo est, qui res meas diligentius curet. De rheda consultabimus, ubi viderim nihil obstare quominus ad me perveniat quod Rex optimus destinavit: nam incipere sumtus, quos perferre nequeam, minus consultum est. Expediendo huic negotio inserviet forte, quod domum conduxi cum Tileno communem, cuius uxor in hac urbe nihil ferme praeter rhedam desiderat. Poterit autem una et illi et meae sufficere. Sed nihil valde est, cur festinemus. Ipsius Tileni libellus, quo Milleterio respondet, iam sub praelo est2. Cameronis colloquium3 legi, quod a mollibus initiis paulatim ad verba duriora processit. Ipse Tilenus in facti narratione iniuriam sibi factam conqueritur. Meum consilium est, ut non per Tilenum, sed per alium Cameroni respondeatur, quam fieri poterit modestissime. Meus Apologeticus4 Latine describitur. Plane tibi assentior editionem diutius differri non posse, atque idem amicos et affines iudicaturos confido. Magni per hos dies hic de pace rumores fuerunt, ex colloquio inter Desdiguerium et Rohanium.

    207

    Sed quae iamiam nuntiatur clades Subizii, incitaturane sit victorem in spes ulteriores, an ad pacem flexura, postquam famae satis consultum est, adhuc dubitatur. Pax certe, ut tecum omnes sapientes iudicant, et intus et foris rebus expedit; atque utinam nostri quoque salutem suam in Galliae consiliis et auxiliis tum quaerant, tum inveniant. Ego si patriae res intelligam loco esse tutiore, exsilium hoc patriam putabo. De Bonfadio ita censeo, si decretum Senatus Veneti nanciscaris5, nihil obstare quo minus historia rei, quam scripto eras complexus, typis committatur, et eius exemplaria alia Batavis nostris, alia Venetis veriora edocendis inserviant; quod et Tileno non displicebat. Sed quid tandem erit sus Minervam, si hoc illud non est? Da quaeso obsequio veniam. Pro valetudine tua ac tuorum ego et uxor vota facimus. Lutetiae. 22 Aprilis, 1622.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 66. Antwoord op no. 740.
    2 - Zie p. 125 n. 2.
    3 - De p. 179 n. 7 genoemde Amica collatio.
    4 - Verantwoording, zie p. 76 n. 1.
    5 - Zie p. 69 n. 3; p. 143 n. 10; p. 160 n. 2.