eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    748. 1622 April 28. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Saepe tibi molestus esse cogor, Vir Illustrissime, etiam ob res longe infra dignitatem tuam positas: ut nunc, cum literas has ad affinem2 tuto curari intersit, ausus sum eas tuo fasciculo includere. Quod ut pro solita tua bonitate interpreteris rogo. Ex victoria illustri Regis multi sapientes audent spem concipere pacis, quae utinam non frustretur. Sed Princeps Condaeus dicitur adhuc arma malle. Regina mater valetudine est infirma. Tileni liber3 nondum totus typis datus est; habebimus eum intra hos duos tres dies. Quod addam, nihil habeo, nisi orare me, ut si qua in re affinis meus tui consilii indigeat, eius eum facias participem. Vale, Vir Illustrissime, et nos tueri, quaeso, perge. Lutetiae, 28 Aprilis, 1622.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 66.
    2 - No. 749 en no. 750.
    3 - Zie p. 206 n. 3.