eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    245

    787. 1622 Sept. 25. Van Willem de Groot1.

    Ergone apud clausas aversi Numinis aures
    Nil nostrae valuere preces,
    nil vota piorum, Nil pacis sincerus amor? Rursusque rotabit Civili gladium stillantem sanguine Mavors? Gallica nunc iterum tellus bella, horrida bella, Telaque fraterno cernet madefacta cruore? Summe Deus, quem sancta iuvat concordia, tandem Respice distractas studia in contraria partes, Excute mucrones in mutua vulnera strictos, Aeternoque iuga cognatas sanguine dextras.

    Ita postremae tuae, mi frater, litterae exclamare cogunt, cum pacis spem iterum calidis quorundam consiliis hactenus dilatam plane decollasse videam. Apud nos omnia intus satis in tranquillo sunt, nisi quod postremo die Mercurii, quo indictum erat ieiunium, Remonstrantium concio Roterodami turbata est2, duobus in vincula coniectis. Quod insequenti nocte Dullardus3 iactura vitrorum suorum redemit magnis clamoribus in viam evocatus, ille tamen nullus comparuit. Obsidio Bergana4 hactenus non male nobis cessit; tanto tempore hostes mirum quam parum profecerint oppugnationibus suis, quas non raro instituunt, et quotidianis cuniculis. Nocte illa quae diem Veneris praecessit tribunus Fama cum suis munitiones transcendit, multisque ex inimicorum excubiis interfectis, reliquis reiectis hostiumque munitionibus terrae exaequatis pro parte, ad suos rediit. Extruxerant nuper Hispani aggerem in maximam altitudinem - cattum vocant - eum nostri postridie crebra machinarum displosione deiecerunt. Interea Princeps heri castra sua ad Propugnaculum Schenkii movisse nuntiatur, hodieque aut cras Gertrudisbergae futurus speratur, ut inde coniunctis cum Mansveldio copiis aliquid adversus hostem magni conetur. Deus succurrat patriae laboranti praecipue ex civium dissensione; aerarium malis intestinis quassatum, remediis vero peioribus paene subversum est; putantur Ordines consensum suum adhibuisse indicendo tributo, quo unusquisque ducentesimam et quinquagesimam bonorum suorum partem conferre cogatur. Mansveldii milites praesertim equites sunt levis armaturae, et cataphractis uti recusant, dicentes et se absque iis officio suo probe functuros, et equos iis ferendis pares non esse; creduntur esse quinque equitum quatuor peditum milia hominum, qui melius praedis agendis quam iusto belle apti esse iudicantur. Dum Princeps in castris suis est irruperunt praesidia Lingae, Grollae, Vesaliae aliorumque locorum in Drentanos agros et inde in Frisiam: illa prius cum tribus, imo et quinque, millibus militum adesse nuntiabantur, postea tamen compertum est vix septingentos esse, qui praedandi causa advolaverant. Et primum in Frisiae pago, Herekerkae5 ni

    246

    fallor nomen est, a duabus centuriis militum et rusticis illuc confluentibus qui se propugnaculo sepserant repressi, postea cum ad Transisulaniam declinarent in vico Om a nostris obsessi dicuntur, quibus Swollani duo tormenta bellica, Princeps vero aliquammultos equites et pedites cum Comite Ernesto6 subsidio misit: sic miseri illi in templo, in quod se receperant, tanquam in cavea inclusi tenentur ita ut omnes in potestatem nostram venturi sperentur. Tua quod attinet ego Leidae quae iussisti curabo: miror tamen exempla Apologetici7, quae mari a te missa iamdudum scripsisti, nondum huc allata: forte citius Francofurto, quo ea missa non dubito, afferentur8. Uxor tua nondum misit mandatum procuratori Wittio9; absque eo nihil efficere possumus in nostra lite: frustra quereris bona tua arresto detineri, nisi ipse litem plane instrui curaveris. Vale frater optime cum uxore, affinibus, liberisque; uterque parens, soror, omnesque amici vos salutant. Delphis. 25 Septembris. 1622.

    Tibi obedientissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius vis à vis l'hostel de Monseignr. le Prince, rue de Gondy au fauxbourg St. Germain A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 25 Sept. 1622 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 3. Gedrukt Navorscher LIII (1903) p. 522. Antwoord op no. 785. Beantwoord door no. 790.
    2 - Zie Brandt, Historie der Reformatie IV p. 763.
    3 - De baljuw Abraham Pieters. Dullaert.
    4 - Zie p. 244 n. 3.
    5 - Heerenveen; zie Arend, Gesch. III, 3 p. 737.
    6 - De Friesche stadhouder, Graaf Ernst Casimir.
    7 - Verantwoording, zie p. 76 n. 1.
    8 - Zie p. 253.
    9 - Zie p. 238 n. 6.