eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    790. 1622 [Oct.] 7. Aan Willem de Groot1.

    Gratias tibi ago, mi Frater, quod me literis 25 Septembris datis rerum quae apud vos geruntur certum facis. Ea sunt tempora, eaque magnitudo rerum quae exspectantur, ut saepiuscule id fieri nostra referat. Hinc quod nuntiem,

    249

    nihil magnopere est. Rex adhuc Montempellerium obsidet, haud satis magnis hactenus copiis, ad decem ferme millia aut minus etiam; ita ut non abs re metuerint multi, ne Rohanius obsidium perrumperet. Sed nunc a Comite stabuli2, Vendocinensi3 et Mommorantio4 undique ad Regem miles adducitur, qui novus quoque conscribitur per Campaniam et loca vicina, ita ut brevi Regis exercitus futurus speretur ad triginta millia, neque ultra mensem protrahendam deditionem. Interim dicitur Rohanius adhuc conditiones ferre de pace pro se, pro Nemauso et Castro ea lege ut Rupellenses quoque et Montalbanenses, qui ferociores caeteris videntur, potestatem habeant eadem pacta amplectendi. Sed de hoc negotio nihil dum confectum est. Et sigilla Vici morte vacua accepit Commartinus5 magnus hostis Protestantium, commendatione Bassompetrae6 qui nunc in florenti est gratia apud Regem. Comes stabuli haud dubie perstat in pacis desiderio, frustra annixo Principe Condaeo eum depellere ab hoc proposito, quem Principem votum fecisse salutandae Divae Lauretanae rumor est, cum Rex interim suas victorias in literis ad Pontificem Ignatii Loiolae precibus ferat acceptas. Langeracensis intra dies quatuor ad Regem proficiscitur, ut pecuniam in Reipublicae nostrae subsidium impetret, aut opem Regis ad procurandas inducias. 7 Septembris 1622.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukte Epistolae p. 766. Antwoord op no. 787. Grotius schreef bij vergissing Sept. voor Oct.
    2 - Lesdiguières.
    3 - Cesar hertog van Vendome.
    4 - Henri de Montmorenci.
    5 - Louis Le fèvre de Caumartin, die De Vic (overl. 2 Sept. 1622) opgevolgd was; hij zelf overleed 22 Jan. 1623.
    6 - Bassompierre.