Mitto tibi, mi Frater, pacis leges2 ita ut a Rege datae et hic in Senatu publicatae sunt. Interfui orationi quam recluso foro habuerunt Servinus et Princeps Senatus3, magno cum apparatu. Nihil loquebantur nisi ex Graecis et Latinis auctoribus discerptas sententias: ea nunc eloquentiae forma viget haud probantibus quibus subactius est iudicium. Pax ubique recte observatur restituto religionis usu. Regem sub anni finem exspectamus visuri quo casurae sint de rebus Rhaeticis et Belgicis deliberationes, quibus nunc occupantur hi, quorum est de rebus publicis consultatio. Ianinus ita malo suo afflictatur, ut vix domo exiturus posthac putetur, nec videtur ei ita vexato post annos LXXX multum aetatis restare. Libros quorum ad te indiculum misi4, rogo prima occasione mittas. Valde enim aveo aliquid de iure5 commentari, quod sine libraria supellectile facere nequeo. Scripsi nuper si huc transcurrere possis aut nunc, aut ubi ver advenerit, gratissimum te nobis futurum. Vereor ne nuptiales cogitationes te impediant: quod si ita est, bene vertat. Saluto quam officiosissime parentes, sororem, maritum, cognatos, affines, amicos et benevolentes. 25 Novembris 1622.
Audio secundam editionem Hexabibli6 prodiisse. Velim eius exemplar Videre.
Tuus totus
H. Grotius.