Edictum in me vulgatum2 videris haud dubie, Vir Illustrissime: quid de ea re faciendum mihi censeas, consilium tuum exspecto. Proderit causae, si qui
264
hic rempublicam gubernant, intelligant, multis bonis gratum esse quod scripsi. Ego et Cancellario3 et Iannino, qui nunc aegrotat, sed revalescere incipit, ostendi e re fore, si quid de patriae nostrae negotio tractetur, coram ex te audiri ea, quae post id tempus intellexisti. Idem ipsis non displicebat: et a te ipso putabant in his, quas scribes, literis, eius rei occasiones posse praeberi. Valde avemus intelligere quid apud vos agat Marsillacus4: multi hic ominantur donis onustum esse rediturum, non tantum ut munitiones Arausionenses excuset, verum etiam ut liberaliter testetur omnes se, qui ibi sunt, optime affectos in Galliam reperisse. Rex hic futurus putatur post Calendas Ianuarias. Reformati metuunt, ne recrudescat bellum, quia exercitus, classis, munimentum ad Rupellam retinentur, quo erant statu. Loca Delphinatus, in quibus Rex praesidium mutavit, dicuntur esse in ipsa via ad Arausionem. Aliud habebamus nihil. Vale, Vir maxime, cum uxore et liberis, quos omnes etiam mea officiosissime salutat. 22 Decemb. 1622. Lutetiae.