Tuas XI huius mensis scriptas iam nunc, mi Frater, accipio. Adversus edictum2 quid sit faciendum, amicorum consilia intelligere cupiam. Sunt qui putant scribendum ad Ordines Federatos in sensum quem conceperam3; id improbant alii, ne eorum potestatem videar agnoscere. Ad Provinciarum Ordines non minus periculosum putatur scribere, ne nova edicta eliciam. Ad amicum quendam scribi satius putabat Ianinus. Alii sufficere arbitrantur novam et auctiorem libri Latini editionem; et ut in praeloquio ad Stobaeum4 aliquid dicam quod ad rem pertineat. An in fidem ac tutelam Regis propiorem5 recipi me e re sit, cogitabo. Sed de his rebus omnibus valde velim Maurerii consilium intelligere, quem accede si qua est occasio. Cancellarius6 liberaliter pollicetur quae ad securitatem aut commoda mea pertinent. Audito edicto locum Taciti7 memorabat qui in conceptis a me literis exstat. Vossio bene rem procedere est quod gaudeam. Regis privilegium de libri editione datum qui negant splendide mentiuntur. Minae quas nuntias terriculamenta sunt in hoc adhibita, ne quid amplius aut acrius scribam. Libros valde exspecto8. Latina Apologetici exemplaria recte Amstelodamum pervenisse intelleximus. Rex est ad Fontembellaqueum, ubi Reginam exspectat; inde huc venturus putatur. Scire exacte cupiam quibus in locis edictum publicatum non sit, et quae sint de eo virorum praestantium iudicia. Saluta quaeso patrem, matrem, cognatos, affines. Valete quam optime. 29 Decembris 1622.
Rogo exquiras quot exemplaria Belgici Apologetici priore editione impressa sint, quot nunc denuo excudantur, quod lucrum ex priori editione fecerit Societas9.
265
Scire te et omnes per te velim me ne teruncio quidem factum auctiorem. Amici quidam suadent ius Gallicae civitatis impetrem, meque ea ratione idoneum faciam obeundis muneribus publicis. Si res patriae mutentur, facile tunc id quoque mutatum iri. Quid Princeps de Apologetico nostro? irate an moderate fert?Tui amantissimus Frater
H. Grotius.