Mi Frater,
Nuper2 a te et aliis qui ibi sunt amicis, consilium postulaveram super negotio, cuius nunc quoque compos fieri velim. Interim adornabimus hic, ut puto, editio-
267
nem novam Latini Apologetici, cui addam Antiquitatem Reip. Batavicae et Mare liberum3. Velim Antiquitati addere eas, quas scripsisse me memini, notas. Eas in chartis huc missis non reperio. Vide an alibi delitescant. Nam non tam infelices credo fuerint, ut in inimicorum devenerint manus. Si quid propius de Drubbeltio4 cognoscere potes rogo perscribas. Stobaei editio5 bene procedit. Aliquid et ibi de carcere praefandum erit. Regem hic brevi exspectamus. Langeracensis in Septimania. fuit. Ibi collocutus est cum Sabaudo, cum Legatis Venetorum et Helvetiorum de re Vallis Telinae. Cancellarius6 cunctandum suadet et explorandam voluntatem Hispani qui conditiones non iniquas ferre dicitur. Langeracensis idem pecuniam a Rege orat ad sustinenda onera copiarum Gallicarum. Et quia scit bello exhaustum aerarium, tres vias conficiendae eius pecuniae proponit. Prima, de imponendo tributo aliquo pecuniae quae ex Hispania per Galliam traiicitur, statim reiecta est. Altera de portorio conatituendo in sal, vinum et alias merces quae ex Gallia ad nos veniunt, quod in Gallia quidem solvatur, sed haud dubie nostros, id est emtores, sit oneraturum, videtur non displicere. Nam etiamsi in praesens aliquid inde nostri deducere permittantur, postea in solidum a Rege detinebitur qui gaudebit etiam nostros aliquid adiicere ad commenta vectigaliorum. Tertia ratio erat de vendendis agris et iurisdictionibus quas Rex habet in Flandria. Haec sunt quae hic feruntur. Quid apud vos fiat scire avemus. Vale cum parentibus et amicis. 6 Ianuarii 1623.Tuna totus
H. Grotius.