Quod ad me scripsisti et quidem tam ubertim 3 Aprilis, mi Frater, magna est gratia. Quanquam tristia sunt quae nuntiantur, ea ipsa tamen scire me et mea et aliorum interest: quare dum haec fervent rogo saepe ad me omnia scribas quae alicuius ad rem aut publicam, aut privatam momenti iudicabis. Quo in loco res sint Gallicae non repetam: mitto enim apertas ad te et patrem eas quas Melissaeo2 scribo literas, eas si ita ex usu videbitur lectas obsignabitis ac tradetis, et siquid respondeatur renuntiabitis. Patri plurimas ago gratias pro cura in honorem gentis nostrae insumpta: accepi enim stemma per Graswinckelium3 cuius consuetudine recreor. Daetselarium4 cum uxore exspectabimus. De linteis nihil propius intellexit uxor, quam ad ipsos scripsit. Sed post festos hos dies iterum explorabit, et siquid resciverit faciet eos certiores. Sententiarum in supplicio affectos5 exemplaria exspectabimus. Velim scire et quae ad populum locutus sit Corenwenderus6; ni ea tulerit Pleonandri alter7 qui expectatur, per quem et Apologe-
287
ticum Belgicum8 spero aliquando visurus. Sed et quid ultra eventurum sit in Kesseliano negotio9 intelligere aveo. Quod postulat Beresteinius10, utinam intellexim paulo distinctius, vix enim assequor quale sit quod desiderat. Iuvate me consilio. Video enim tempus esse satis superque, ut de eo cogitemus. Non abs re forte erit si Debyaeo11 ostendatur exemplum instrumenti tutelaxis quo me Rex honoravit12, ut intelligat non deesse hic mihi amicos. Patri, matri, agnatis, cognatis, affinibus ego et uxor cum officiis nostris salutem mittimus, et rogamus ne natalis mei13 sitis immemores. Valete. Lutetiae 13 Aprilis 1623.Tui negotii successum felicem opto ex animo, et cupio intelligere quousque processerit.
Tibi addictissimus Frater
H. Grotius.