eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    834. 1623 Mei 19. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Quae mihi saepe antehac, Vir Illustrissime, in publicis privatisque calamitatibus solatio fuit manus tua, eadem nunc quoque me sub rumoribus saevis atque continuis languentem excitavit, et me mihi reddidit. Atque ita hoc quoque super alia experimento didici, quam verum sit verbum vetus, optimum in malis levamentum esse fidelis amici benevolam allocutionem. Speremus meliora. Tibi interim adversus quaedam tristia ex publico ad te redundantia, magnum proprium bonum Deus concessit felicem liberorum indolem atque profectum, cui idem ille maiora indies incrementa ut largiatur, ex animo voveo. Atque utinam a me proficisci possit aliquid, quod aut ipsis utile aut tibi iucundum sit. Ego nunc ad tempus aliquod constitui coelo libero frui, et ruri vivere, beneficio Memmii, qui praetorii sui usum mihi concessit2. Sed ubicunque sum futurus, tibi gratum facere summa mihi voluptas erit; ad quam rem utinam tam se offerrent occasiones, quam ego eas ardenter desidero. Tantundem facit optimus Tilenus; eiusque et mea uxor, tibi tuaeque se, quantum possunt, commendant, et obsequia sua deferunt. Omnes vobis omnia quam prosperrima serio precamur. Lutetiae. 19 Maii 1623.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 70. Antwoord op no. 829.
    2 - De president Henri de Mesmes stelde zijn landgoed te Balagny-sur-Thérain ter beschikking van Grotius, die er tot Juli bleef, toen hij naar Senlis verhuisde.