Vir Illustris.
Ad multa, quae pridem me exercent, incommoda, novum vulnus accesserat ex duorum e liberis meis morbo: nam et filia, cuius tuae literae quam benigne tam suaviter meminerant, et filiorum minor2, decubabant ex papulis, qui velut abortivus est partus effoetae iam pestilitatis, cum ecce, quo maius habere non poteram solatium ad me venit, literae tuae. Tuae inquam: id est plenae veri sincerique affectus, cuius hoc aevo percara annona est. Quod si huic amoris in me testimonio non satis dignis verbis respondeo, id velim non mihi imputes, sed multis adversis, quae saepe quos animos frangere nequeunt, tamen delassant. Eaque ipsa res, ut verum fatear, non minima causa fuit illius nuper silentii, quod sicut bona maluissem nuntiare quam nihil, ita nihil mallem quam mala. Ego, qui iam aliquoties, homo minime ad aulam factus, aulam coactus sum accedere, video res Gallicas in paucorum esse manu, quibus tantum est negotiorum, ut nostra illa minuta in animum nequeant admittere. Neque tamen deest, me quoque absente, monitor Campiniacus3, vir et literarum et virtutis omnis amantissimus. Sed eius quoque dicta effluunt in tanto rerum aestu. Tamen quae Diva in Pandorae pyxide resedit postrema, nondum me deserit, egregiis pollicitationibus liberaliter educata: quae si intra anni saltem circulum parient quod videntur parturire, nullum ego coelum Gallico praetulerim. Sin minus, cupiam quam primum absolvi, ne patria, honoribus, bonis eiectus, famillae meae ipse sim oneri. Nam de reditu in patriam plane tecum sentio, nihil hoc tempore sperandum aut moliendum. Quin et affines meos laudo hoc nomine, quod nihil ex republica captantes privatis artibus sibi consulunt. Stobaei4 editionem nostram et visam tibi et non displicuisse, gaudeo. Gauderem magis, nisi omnia tua de me meisque iudicia suspecta redderet tuus in me amor, quo tamen non minus quam iudicio glorior. Ubi quem amicum ad vos transeuntem reperero, exemplum transmittam, non tibi, qui ne inspicere quidem tam tenuia debueras, sed illis, quorum ego et indolem admiror et spem votis, quam possum faventissimis, prosequor, liberis tuis; quibus usui alicui esse poterunt, ob Graecorum dictorum elegantiam, quae quidem nostra et librorum ope aliquanto quam ante emendatiora ac distinctiora leguntur; Latina enim satis est quod mihi, tristissimo illi tempori fallendo, inservierunt. Cuius rei quando iam meminisse incepi, rogo attente legas Titulum Florilegii XLIX5, ad quem me pervenisse memoro in Prolegomenis, eo tempore
315
cum scribendi mihi copia Hagae fuit adempta. Continet enim is titulus illius temporis expressum characterem, Prolegomena autem ista Campiniaco et aliis istarum literarum gustu praeditis non improbantur; ut nec ad Cancellarium6 epistola, cuius exemplum in libri antecessum tibi mitto, ut et tu et si qui illic sunt boni iudicetis, an aequo gravius quicquam a me dictum sit in illos, qui post omnia humana mihi erepta, sanguinario suo edicto mortis quoque periculum mihi intentant. Utinam vero liberorum tuorum studia mea opella aliqua promovere possit, nullibi certe utilius ea possit impendi. Quod, cum locorum spatia mihi invideant, vigilantissimo praeceptori eos commendo, ac praecipue boni omnis auctori Deo. Idem te, nobilissimamque uxorem et omnem familiam, diu sospitet; quod mecum mea precatur, et pro affectu in se liberosque suos gratias agit summas. Lutetiae, 1623. 2 Nov.