Frater optime.
Quae hic nova sunt pater perscripsit. Botius2 is est qui a te olim carceri fuit inclusus, res eius male se habent, incertum tamen cuius criminis reus peragatur; repertae sunt in thorace litterae cum hac inscriptione ‘Au Roy’, sed id negotium Britannos tangere videtur. Motus Mosaeslusicus itemque quod de Bredanis narrat pater magni sunt momenti. Interea Ordines convenerunt, qui
322
et ipsi solliciti sunt de hoc negotio. Clementiae vix potest esse locus, quia incolae pagi in defensionibus suis auditi fuerunt, sed repulsam tulere; quid igitur? an per tumultum consequentur, quod recta via non potuerunt? Neque severitati locus videtur, ne transfugiis reorum ostia Mosae hostibus aperiantur. Perendie diem ieiunii celebrabimus. Faxit Deus ut patriae nostrae rectores, siquid restat dissidii, placide componant. Libellus a Remonstrantibus oblatus est Ordinibus Generalibus3 triginta circiter pastorum subscriptionibus munitus, item alius Ordinibus Hollandiae et Principi Mauritio, qui illuc se refert: sed necdum quid super ea re constitutum est neque brevi constituendum videtur.Dominus Milius4 impetravit, ut per totam Hollandiam, quocunque velit, libere commeare possit, dummodo Bevervici fixum habeat domicilium. Ubi certo rescivero quid Erpenio animi sit, quod de tuis chartis iubes5 curabo. Americanae Societatis directores magnam classem propediem illuc mittent, siquid certi intelligimus super ea re id vos non celabimus. De Drentiana lite6 hac septimana aliquid intellexi, nimirum in utraque Drentianos superiores fuisse; constitui itaque epistolam ad Echtenum, quem iam Groningae esse scio, mittere, ut ne tui obliviscatur, ita tamen ut decorum observem. Falcoburgius7 in magna apud Principem gratia est, quibus maxime utatur amicis ignoro sane, siquid intellexero scribam; putant aliqui ipsum Arausionem redire nolle. Corneliae uxor mea pro litteris gratias agit alias rescriptura. Uxori tuae ego et mea commendari volumus, salutant vos avunculus et cognatus Overschiacus, Losecatius cum uxore, variique amici. Delphis. 11. Decembri 1623.
Tibi obedientissimus frater
Guilielmus Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, rue de Tournon, vis à vis l'hostel de Monseigr. le Prince de Condé A Paris.
In dorso schreef Grotius: 11 Dec. 1623 W. de Groot.