Vir optime atque amicissime!
Sollicitum me diu habuit, quod nullas a te literas acciperem, eoque magis, quo magis fortuna utriusque nostrum mutua exigit solatia. Tandem, quas mense Iulio scripseras literas, eae hoc demum mense Decembri redditae mihi sunt, et me, quod cupiebam maxime, certum reddiderunt permanentis in te eius, quem semper mihi praestitisti, affectus. Ego certe, cum tua incommoda cogito, haud secus quam meis afficior, meque exemplo tuo ad omnia fortiter ferenda excito. Catechetica mea2 hic nec habeo, nec alterum opus adversus hostes Christiani
323
nominis a me sermone patrio conscriptum3, Sed petam e patria, et, si qua se occasio dederit, transmittam. Annales mei4, etiamsi quicquid in me est adhibeam et prudentiae et moderationis, vereor ne, ut hactenus mea omnia, in pravas interpretationes pateant, praesertim cum tot tantasque inimicitias nullo meo merito sustineam. Saepe me deiectum tot malis relevat conscientia amatae patriae et legum et pacis et veritatis, quae mihi eo firmius haeret animo, quo maius mihi in carcere otium et quies data est, nemine interstrepente, eorum, quae in utramvis partem dici possunt, momenta expendere. Illud mihi valde dolet, quod quidam, qui eandem nobiscum in pietatis negotio sententiam profitentur, vim eius atque efficaciam vita et actionibus suis non satis exprimunt: quod ne de me dici possit, Deo iuvante operam dabo. Tileni suavissimus mihi est convictus; qui quanti te faciat, poteram quidem et ego testis esse, sed malui id ex ipsius literis intelligeres. Quos mihi commendasti iuvenes, Tileni nostri populares, et mihi et ipsi gratissimi sunt, magnaeque nobis voluptati sit, si facto aliquo demonstrare possimus, quanti apud nos sit tua commendatio. D. Berneggero5, rogo, salutem dicas meo nomine. Nam qui te amant, et quos tu amas, eos ego non amare non possum.Vale vir amplissime.
XVIII. Decembris CIƆIƆCXXIII. Lutetiae.
Tuus totus
H. Grotius.
Adres: Amplissimo, clarissimo domino G.M. Lingelshemio, Regi Bohemiae a consiliis interioribus. Argentoratum.