Amicorum eximie et optime. Est ita, ut dicis: exigit fortuna nostra utriusque mutua solatia, ideoque mirifice me recrearunt literae tuae XVII Dec. datae, ad quas accessit Tileni nostri suavissima compellatio. Praecipue placuit, quod vos ὁμοστέγους cognovi; confido itaque hunc vestrum convictum redundaturum in publica commoda. De Annalibus tuis, ita est, ut dicis: Periculosae plenum opus aleae2, si sermones et invidiam metuis, quam experti omnes eximii. Tu tamen urge opus, et fac ut posteritas te laudet, quidquid livor praesentem urat.
329
Bernegger totus tuus est, et te cum affectu salutat; hoc uno cruciatur, quod propter scholasticas occupationes non satis temporis habet ad ea conficienda, quae molitur.In Britannia videtur res aliam faciem nactura, senis torpor ardore iuvenis nondum excuti potuit: spes tamen est fore locum aliquando sanioribus consiliis, postquam Hispanicae artes patent. Sed haec mitto, potius operam do, ut Deo obsequi possim, et aequo animo quae coelestis parens immittit sustineam. Vale decus meum. Argentorati 12 Ian. 1624.
Tuus
G.M. Lingelshemius.