Gratias habeo, mi Pater, pro literis quas 22 Ianuarii ad me dedisti, et rogo ut pergas, siquid scitu dignum accidit, per te vel amicos nuntiare. Quod de Cimbrico negotio2 cogitatis valde me solatur. Sed differendum est in aliquod tempus. Magna mihi spes datur solvendae maximae partis honorarii, cum alii nihil aut perpauxillum accipiant. Ipsi Senatores qui in regni rebus quotidie occupantur non plus II CIƆ florenorum pro annuo salario perceperunt. Sed de omnibus potest vos edocere uxor si ad vos venit, quod multum a Petri pendet valetudine, quae in melius spem aliquam praebet; ita ut iam de membrorum morbo adesorum incolumitate magis quam pro vita simus solliciti. Cum cogito sine plurium consortio linguam Latinam, Graecam et alia non recte addisci, tum vero Wilhelmum3 nostrum minime aptum esse tractandis puerorum ingeniis, et in Gallia vix esse ut recte Latine discant, cum necdum intelligant eum sermonem in quem aut ex quo omnia vertenda sunt, saepe adducor ut putem in patria ipsis scholam esse circumspiciendam, si inveniri possit ubi institutio sit recta et nostri pueri religionis aut partium nomine invisi non sint futuri. In hac re rogo me consilio adiuvetis et omnia exploretis quae eo pertinent ut de re tanta mature deliberem. Tilenus noster nescio quantum sed aliquid e regio fisco accipiet. Utinam in patria nostra Remonstrantium preces clementius audiantur. Quid Cupo4 nostro eventurum sit scire aveo. Custos sigillorum Aligrius5 amans literarum magno me honore afficit, et spondet curam mei peculiarem. De Principis6 in Aulam adventu nihil iam sermonum. In opere meo7 diligenter pergo. Sed excrescit in tres iustae magnitudinis libros. Non satis intelligo quo spectet scheda Brasseriana, et an eius usus aliquis fuerit et quid sit illud quod per Cloppenburgium ab eo postulatum est. Ex literis Maurerii ad Tilenum intelligo literas quasdam ad ipsum meas8 amissas aut interceptas. Ego eas per tabellarium more solito curaveram
335
et miseram exemplum praefationis ad Cancellarium quae in Stobaeano libro ipsius desiderabatur. Siquid huius intellexeritis facite me certiorem. Losecatii laudibus faveo. Utinam inservire possem ipsi ac carissimae sorori, cui non scribo quia nihil est quod scribam, Valete onmes, amici, vos imprimis optimi parentes, frater cum uxore, soror cum marito et liberis, tum caeteri suo quique ordine. Scribebam Lutetiae 2 Februarii 1624.Tibi obedientissimus filius
H. Grotuis.