eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    363

    897. 1624 April 29. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Sospitem te, Vir Amplissime, in Galliam venisse, tibi quidem gratulor; patriae autem meae vicem doleo, quae fidelissimum adiutorem amisit. Solatur me, quod scio, quem ibi habuisti animum ad res nostras iuvandas, eundem tibi et hic mansurum. Certe patria nostra tantis hostium viribus impetita, si unquam, nunc maxime opus habet Rege favente; quem, ut spero ac voveo, talem experientur, qui nunc ad aulam sunt nostri Legati2. Optare hoc debeo patriae causa, non ipsorum, qui id a me non merentur, si modo verum est, quod modo amicus mihi nuntiat, eorum opera ad Regem perlatum me commercia habere cum Hispaniensibus Legatis. Nescio an tam malignum mendacium dilui debeat. Scripsi tamen ad Custodem sigillorum3. Caeterum ubicunque tu es, ibi scio me patrono non indigere. Ego Hispano, testis est Deus, nec debeo quicquam nec cupio debere. Legatorum eius vidi neminem. Patriae tam bene volo, quam quisquam; nec alios puto ei inimiciores, quam qui eam a Regis amicitia hactenus averterunt. Scio te non esse rogandum, ut innocentiam meam patrocinio aubleves - extorquet enim id a te tua bonitas - nec de rebus nostris edocendum, quas me ipso rectius nosti. Vale, Vir summe, a me, et uxore, quae se quam potest obsequiosissime tibi commendat. Lutetiae 29 April 1624.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 72.
    2 - Zie p. 350 n. 2.
    3 - No. 896.