eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    896. 1624 April 25. Aan E. d'Aligre1

    Vir Illustrisaime.

    Verum esse comperio dictum illud, cuius utinam exemplis non accederem, nulla esse odia infestiora, quam eorum qui sine causa oderunt. Tam diu est, quod mea patientia cum inimicorum iniuriis certat. Tempus erat, ut paterentur coalescere inflictum innocentiae meae vulnus. Audio accusari me consuetudinis cum Legato Hispano. Qui me norunt, sciunt quam ingenium meum ab omni mendacio abhorreat. Paratus autem sum non dicere tantum, sed, si opus sit, iurare legatum Hispanicum nec notum mihi, nec quod sciam visum. Etiam qui a Bruxella hic legatus est, cum me ad amicitiam suam invitaaset, nihil accepit praeter excusationem. Cum hoc quoque collocutus sum nunquam. Nec ab ea parte tota ullum unquam, qualiscunque tandem generis, beneficium accepi, nisi quod me divino beneficio liberatum e carcere, in quem me spretis proculcatisque legibus et omni iure, inimica factio compegerat, Antverpia excepit: sed ita ut me intra pastoris2 ob sententiae nostrae professionem exsulantis - induciae tum adhuc erant -

    362

    domum continuerim: ubi, cum me salutatum venissent et Consul Urbis et Syndicus3, cum aedes suas offerentes, tum rogantes ut secum Archiducem accederem, reieci utrumque; et Ianino adhortante, cuius litteras4 penes me habeo, veni in Galliam. Subortum eo tempore est bellum in eos, qui obsequium exuerant, et Regem in obsidionem Angeriaci tulit. Ibi, praesente Bossisio5, qui me in patria amice complexus fuerat, decretum mihi est congiarium. De qua liberalitate cum gratias agerem, Vairius6 eam dignitatem obtinens, quam tu nunc ornas, temporum infelicitatem, tanta eius comitas erat, mihi excusavit. Horum quoque virorum litteras7 servo, ut quorum virtutes suspicio eorum mihi amicitia apud posteros patrocinetur. Simulatque in Galliam veneram, in animo habui Legatum Patriae nostrae et videre, et si qua possem labores eius bono publico sublevare. At qui nunc, non dicam quo iure, quibus artibus, sed tamen rempublicam apud nos tenent, interdixerunt ei ne me ad conspectum suum admitteret. Cum frustra diu exspectassem an horum malorum auctores aliqua subire posset tantae iniuriae poenitentia, tandem famae, quae post conscientiam maximo mihi in loco est, cura expressit, ut edito Apologetico8 inustas mihi notas abstergerem. Feci modeste, et iuxta eum modum quem rei necessitas exigebat. Sequitur statim Sullanae atrocitatis stylus. Nam iidem illi homines, quam ad facienda quae vellent feroces, tam impatientes quae fecerant audire, me agentem hic sub vestro imperio, sub vestris legibus, colentem optimorum virorum amicitias, patriae commoda iuvantem qua poteram, ad omnium vim non iam inimice, sed hostiliter exponunt. Hanc saevitiam, quae mihi forte periculum adferebat, famae certe labem nullam, silentio amovi: magnumque eius solatium habui, quod Rex optimus me suae tutelae esse voluit9. Sciunt omnes, qui me ad ullam notitiae suae partem admiserunt, quanta, prope dixerim, pertinacia institerim veteribus meis consiliis, ut Regi Patriae nostrae salutem, Patriae Regis reverentiam commendarem. Nunc quoque si quid apud te possunt preces hominis, nulla sua culpa infelicis, et cui praeter divinae veritatis, eius praesertim quae ad excitandam et fovendam pietatem facit, legum publicarum et Gallici foederis studium, atque id ipsum sine ullo meo commodo, ne ab inimicis quidem quicquam antehac obiectum est, valent, oro te atque obsecro ut quantum potes patriam nostram laborantem sustentes et salvum praestes quodcunque ei restat libertatis. Postulat hoc a me amor Patriae, cui mala mea non imputo, et Regis, cui nunc plurima bona debeo. Et Regis quidem in me benevolentiam ut retineam facile me consecuturum confido, te adiutore. Neque enim, ut spero, grave tibi erit in me defendendo eos sequi quorum virtutem aut imitaris, aut vincis. A nostris nihil exigo, nisi ut me patria, honoribus, bonis, parentum et cognatorum conspectu exutum, quiescere patiantur, et ne veris suis criminibus diluendis mihi falsa affigant. Hoc si pateres, addam non deesse Principes, qui mihi honestum apud se perfugium ostendant. Sed constitutum mihi, quod florens feci, nunc quoque in hac fortuna demonstrare, nullam mihi post patriam terrarum partem Gallia esse potiorem. Cui quantum bene volo, tantum obligatum me sentio Deum precari, ut te, Vir Illustrissime, sospitem, sanum, felicem praestet. Lutetiae XXV. Aprilis CIƆDCXXIV.

    Tuae illustrissimae dignitati addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift U.B. Leiden, Cod. B.P.L. 1886; zie p. 363 n. 4. Gedrukt Epistolae ex bibl. Meelii p. 17; H. Grotii Epistolae sex ed. Stolker p. 8.
    2 - Grevinchoven.
    3 - Nicolas Rockox en Jacques Roelants; zie p. 60 n. 7.
    4 - No. 629.
    5 - J. Thuméry de Boisise.
    6 - G. du Vair.
    7 - No. 654 en 655.
    8 - Verantwoording.
    9 - Zie p. 276 n. 6.