Pro opera, Frater Carissime, Lugduni impensa gratias habeo. Rogo si eo redieris V.C.P. Scriverium meo salutes nomine et roges ut Notis ad Senecam2, quas a me habet, ad tempus uti mihi liceat: nam dum Graecas Tragoedias3 relego, multa reperi quae ad eas augendas aut ornandas faciant. Ipsi, ubi edere visum erit, notas remittam. Dic etiam ei esse hic saepe mecum Holsteinium4, iuvenem rei geographicae peritissimum, qui de ipso ut de amicissimo libenter mecum fabulatur. Vossium5 et aestimari magni in Anglia et a nostris retineri, utrumque gaudeo. Staechadas ab Hispano relictas monui antehac. Clavenna et Riva, quae sola castella in Rhaetis restant, iam forte dedita sunt: nam praesidia sua Hispanus eduxerat. De Comitis stabuli6 transitu in fines Genuensium aut Mediolanensium nihil dum habemus. Subizius amissa spe terrae, a suae sectae hominibus damnatus, mari praedas agit; in quem a Rege quod decretum est7 transmitto. De Guilielmi8 negotio quantum potes explorare pergas rogo. Literae Patris de affini Cornelli Iacobidae9 recte curatae sunt. Sed nulla se occasio mihi obtulit id negotium curandi. Cogitabo tamen. Overschiacae cognatae maritus10 mihi non visus; fuit
426
tamen in aedibus nostris et uxorem salutavit. Ego ei prodesse pervelim; ubi divertatur nescio: puto eum stabile praesepe non habere. Mitto patri carmen in Deiparam11. Sed nolim vulgari, tum quia honor etiam a superstitione liber Sanctis habitus multis nostrorum sordet, tum quia laudatur ibi Urbanus, qui nunc est Romanus Pontifex12, optimus ‘Romanae fidicen Lyrae’13, quod testantur numeri eius lege soluti, Pindari in morem sane quam elegantes. Optandum est ut et Christianismi fidem nimium dissonantem ad concentum aliquem posset adducere. Sed hoc voti magis quam spei est; praesertim cum Romae Marci Antonii de Dominis14 damnata sit memoria, corpore exusto. Et tamen sunt qui me Romam invitant: Sed quae tanta, precor, Romam mihi causa videndi?De Vianensi quod scribit Pater, gratum est; et subsidio esse poterit si spes Amstelodamensis deficiat15. Valete omnes. 21 Februarii 1625.
Si liber16 ille de quo nuper scripseram in Germania recudatur, cogita an non addi possit et Mare Liberum17 et Batavicae Reipublicae Antiquitas. Spem mihi satis firmam facit librarius libri imprimendi ante mercatum Francofurtensem. Lamairius18 Lugduni cum uxore egerat de aliquot exemplaribus adipiscendis. Si scirem quot numero vellet, transmitterem. Liber erit in quarto. Alphabeta quatuor et ultra19. Rogo item exploretis famulum aliquem cuius in scribendo opera uti possim, si forte Wilhelmus20 hinc discedat, quod circa Maium futurum videtur.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.