V.C.
Poloni nostri, pro cuius libertate ambo laboravimus, creditores inter se de privilegiis certant. Est inter eos Rolandus Francquius popularis meus, qui eius libertati unice favet. Is quia cras putat causam in iudicium venturam, obnixe rogat ut iustorum suorum ratio habeatur. Scio Ill. Praesidem Memmium2 opus
427
non habere quoquam monitore ut per eius aequitatem omnes suum obtineant. Sed scis moris ease σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτρύνειν3, quod cum ipse nunc per me facere impedior, patieris te sumi vicarium. sed ea lege ut quicquid mearum virium est mihi libere imperes.Tuus
H. Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur Holsteinius chez Monseigneur le Président de Mesmes.