eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    968. 1625 April 18. Aan Willem de Groot1.

    Bene patriae vertat matrimonium2 quod nuntias, mi Frater; bene et nobis nimium diu adversa tempestate iactatis. Graswinckelius fuit Lutetiae: hinc ivit visurus Biturigas, inde ad nos rediturus, et quo tempore nova Britanniae Regina transibit, iturus in Angliam et ipse. Recte valet, quae omnia meo nomine D. Basio3 nuntiabis. Hogerbetii liberi utinam animum Principis, et per ipsum aliorum commovere possent. Mea negotia tibi curae esse gaudeo. Episcopius Cameroni docte respondit: id scriptum nunc ego recognosco4 et miror scriptoris acumen et diligentiam. Puto Cameroni faveri tantum quia Arminio infestus est. Nam alioqui sententia ipsius non est ad normam Synodicam facta. Socinianum scriptum non vidi, et videre aveo. Ex Polonia Tileno nuntiatum erat ad librum meum responderi5 modeste et nonnulla concedi. Rivam adhuc obsidet Coeuvrius6, Gaviam in agro Ligurum Comes stabuli7. Interim turbat adhuc Subizius et mari increscit. crediturque se ei addidisse Lavalius Trimolii frater8. Haec sunt quae hic geruntur, Nos id optamus vos valeatis omnes. Credo ad vos venisse iam affinem Reigersbergium, cui tradas aut ubicunque est, eo statim mittas velim inclusas his literas. Patrem, matrem, et propinquos ego et uxor salutamus. 18 Aprilis 1625.

    Epistola ab amico ad uxorem missa quae fuerat, recte pervenit.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 781.
    2 - Het huwelijk van Frederik Hendrik met Amalia van Solms; zie p. 439 n. 5.
    3 - Zie p. 239 n. 1.
    4 - Zie no. 955.
    5 - Hij bedoelt: ‘Joannis Crellii, Ad librum Hugonis Grotii, quem de Satisfactione Christi adversus Faustum Socinum Senensem scripsit, responsio. Racoviae 1623’. Dit is m.i. het zooeven genoemde ‘Socinianum scriptum’.
    6 - De markies de Coeuvres; zie ook p. 440.
    7 - Lesdiguières.
    8 - De graaf van Laval, broeder van den hertog van Tremouille.