--- Accipe iussis
Carmina coepta tuis, ait poeta.2 Ego vero, Peiresi amplissime, non carmen, sed librum3 tibi mitto, tuo hortatu tuisque auspiciis coeptum. Adde, quod ipsa haec mea in Gallia habitatio non parum tibi debet, quo conciliante in virorum maximorum notitiam perveni, ita ut hoc quoque titulo, si quid inde fructus nascitur, id a te possit vindicari. Si dicam magno mihi dolori esse, quod tuo conspectu tuisque colloquiis frui non licet, dicam quod verissimum est, sed huic damno solatium aliquod adhibet v[ir] n[obilissimus]; frater tuus,4 frater sane, non natura tantum, sed et morum humanitate, qui litium tractandarum molestiam iucundissimis amicorum colloquiis et inter eos Rubenii etiam nostri5 diluit. Tu, quem summis iudiciis suis tantae Galliae portio praefecit,6 etiam de hoc libro iudices rogo, sed ita ut in
266
exsilio scriptum memineris. Si ad hoc postulem, ut amare me pergas, bonitati et constantiae tuae iniuriam fecero.Vale, vir candidissime,
t[uae] N[obilitati] observantissimus,
H. Grotius.