eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    981. 1625 Mei 19. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Satis dudum est, Lingelshemi optime, cum alter alterum nullis literis salutamus, quia scilicet nihil est; quod non etiam sine literis alteri de altero constet. Nam et ego te ita novi, et tu me, ut spero, ut de amicitiae tam sancte semper cultae constantia dubitare neuter debeamus. Accedit calamitatis quae nos invasit similitudo quaedam blanda et ipsa amicitiae conciliatrix. Tu quibus praeter sacras piasque meditationes studiis tempestatem hanc praeternaviges, ex te scire aveo. Mei temporis rationem tibi reddet hie liber2, quem rogo non illa, quae amicorum propria est, facilitate, sed cum severo quodam iudicio legas, ut tuis monitis secunda editio aliquid debeat. Ego enim, ex animo loquor, huiusmodi operis iudicem magis competentem non novi. Vale vir optime et serva te melioribus temporibus.

    XIX. Maii CIƆIƆCXXV. Lutetiae.

    Tuus ut semper
    H. Grotius.

    Si qui ibi sint librarii, qui libro nostro opus habeant, ubi sciero, transmittam.

    Adres: A Monsieur Monsieur Lingelsheim Conseiller de Monseigneur l'Electeur Palatin à Straesburgh.

    Notes



    1 - Hs. Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 224. Beantw. door no. 1006.
    2 - De iure belli ac pacis.