S.P. Et literas tuas et munus absolutissimi operis2 recte accepi ac quamvis ex gravi morbo decumbens, tantum tamen solatii ex plena affectus epistola et divino opere hausi, ut inde longe melius habere mihi viderer, sed deiecit me denuo gravior incumbens morbus, ut vixdum me recolligere queam, atque ea est caussa, cur tam tarde ad tuas respondeam. Quid dicam? obrui me abs te beneficiis, qui inter primos tuorum ingenii monumentorum me participem facias, et constantem in me amorem tam abunde testeris; quod autem etiam me iudicem exposcis, facis pro tuo in me affectu, sed ego gnarus virium mearum, novi quid humeri ferre recusent3. Habes autem me applausorem, qui omnia tua et probo et admiror. Felix hoc nomine miserabile hoc saeculum nostrum, quod tu repertus, qui ruentibus temere omnibus ad violentiam ac bella, frenum iniicere, et ad veram in Deum pietatem rectamque rationem omnia revocas, et tam accurate ac perspicue quae involuta erant variis disputationibus tradis, ut nemo sanae mentis contradicere possit. Relegam autem denuo totum opus et si quid occurrerit in quo forte scrupulus mihi supererit, tuam opem implorabo. Librariis nostris locutus sum, et opus ostendi, illi aiunt iacere hic penitus negotiationem suam, se tamen in mercatu Francofurtano isto sumpturos exemplaria quae Lutetia illuc adferentur. Monui opus esse incomparabile et huic tempori, quo omnia bellis ardent, maxime appetendum, atque utinam ii, qui rebus gerendis praesunt, hoc opus serio evolverent ac meditarentur, longe melius res publica se haberet. Gratias
474
tibi ingentes pro hac beneficentia habeo, et hoc unum maceror, quod nihil habeam quod rependam; maiorem autem in modum te oro et obsecro ut si quid sit, quod tibi gratum esse possit in his partibus id mihi iniungas, non parcam operae aut pretio. Ceterum, quod huius mei otii rationem a me exigis, ut quod vel tuo exemplo recte collocare debeam: ingenue apud te profitear, numquam mihi fuisse fiduciam ingenii tantam ut aliquid in publicum edere auderem. Interea tamen, tempus quod mihi ob invalitudinem non intercipitur, lectioni bonorum auctorum impendo, in quorum meditatione omnes curas ac incumbentes molestias defodio, maximum in eo solatium collocans, quod non diu duratura sit haec miseria, aetate mea tam praecipiti. Tu perge publicae prodesse, et melioribus te serva temporibus, ac vale, praestantissime virorum et amicorum. Argentorati 29 Augusti 1625.Tuus sicera fide
G.M. Lingelshemius.
Adres: A monsieur Monsieur Grotius à Paris.
In dorso schreef Grotius: Lingelsheim 29 Augusti 1625.