Viro clarissimo Hugoni Grotio suo P. Scriveriu(s) s[alutem] p[lurimam] d[icit].
Mitto ad te, vir clarissime atque integerrime Groti, notas tuas in Senecae atque aliorum tragoedias.2 Has ut auctiores - emendatiores enim reddi non queunt - ad me remittas quam maturrime, etiam atque etiam rogo. Nam de nova editione illarum tragoediarum iam cum typographo egi promisique cum aliis eruditissimis viris, tum Thomae Farnabio Anglo, nupero editori, amico meo,3 qui nobis nuper adfuit; meminitque vir candidus tuarum etiam animadversionum in praefatione.
Vale, vir summe, et me quod facis ama,
tuissimus - grammaticis omnibus invitis,
P. Scriverius.
Raptissime. Lugduni Batavorum, XX Maii die 1625.
269
Onderaan de brief staat, vermoedelijk in de hand van Scriverius: Inserendae suis locis emendationes illae Grotii, quarum Heinsius in Animadversionibus4 meminit.