eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    983. 1625 Mei 23. Aan Willem de Groot1.

    Gratias habeo, Frater optime, pro his quae me edoces. Literas quas inclusas vides, rogo cures quamprimum et quam certissima ratione perferri ad eum2 qui nuperas tradiderat. Utinam recta in castra mittere possem, quo recentiora nuntiem. Nam nunc ne puteant vereor. Buonus3 ne mihi imposuerit, vereor. Amat ille libros in Gallia potius quam alibi vendere: at mea refert ut ubique comparentur. Inscriptionum4 prima quae tibi placuit, aliis etiam probata et in nummo posita est. De Ultraiectina praefectura5 gaudeo; de Hogerbetio quid futurum sit aveo scire. Almondius6 hic fuit, sed nihil ex eo intellexi. De Mairio7 cogita. Uxor Pisonis8, qui res Mansfeldii Hagae curat, hic nobis numeravit trecentos florenos, ut ille Hagae eos reciperet. Itaque ad te misimus schedium cambii quod vocant, et in Zelandiam scripsimus, ut tantundem ad te statim mittatur. Rogo ubi schedium conspexeris, a te aut amico aliquo numeres summam, intra paucissimos dies recepturus. Ad Genuam et Rivam manet bellum, tardo progressu. Subizii pax speratur. Vidimus hic intrantem in urbem magna cum pompa Legatum Barbarinum9, patruo Pontifice nobilem, qui venit pacem commendaturus. Consilia publica multum a Breda pendent. Utinam brevi inde nobis boni aliquid nuntietur. Ego occasionem mittendorum ad vos librorum adhuc quaero. Interim opto valeas cum parentibus, uxore et propinquis. 23 Maii 1625.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 782.
    2 - Losecaat; zie p. 454 n. 1; p. 455 n. 12; p. 459 n. 10. Het gaat hier over brieven aan Frederik Hendrik. Zie ook no. 986 en 992.
    3 - De uitgever van De iure belli ac pacis; zie p. 455 n. 4.
    4 - Zie p. 447 n. 1.
    5 - De benoeming van Frederik Hendrik tot stadhouder ook in Utrecht.
    6 - Zie p. 449 n. 4.
    7 - De Leidsche uitgever Le Maire; zie p. 426 n. 8. Grotius doelt hier op den verkoop van exemplaren van De iure belli ac pacis; zie p. 455 n. 2.
    8 - Zie p. 455 n. 7; p. 458 n. 8.
    9 - Zie p. 432 n. 5.