eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    996. 1625 Aug. 1. Aan Willem de Groot1.

    Venit ad vos, mi Frater, Graswinckelius noster, ex quo disces quicquid ad res nostras pertinet. Veniunt et amici alii complures et e Gallia duo fratres Claudii Salmasii, viri, ut tu optime nosti, supra omnem commendationem eruditi. Iis si qua in re potes bene facere et ipsos et fratrem et me obligaveris. Quis hic et in Italia belli status, quae pacis sit spes partim scripsi antehac partim ex amicis istis plenius intelliges. Remitto tibi quae ad Senecam notaveram aucta a me2: sed hac lege ne Scriverio3 tradas, nisi certus sis parata omnia ad editionem, quam ille diu promittit, tarde praestat: quod si perseverat cunctari notae istae aut hic cum Phaenissis4 aut alibi typis dandae erunt. Auctuarium ad Lucani Notas brevi tibi transmittam5. Usus sum manuscriptis compluribus quae saepe id confirmant, quod ego solis coniecturis ductus annotaveram. Postea redeo ad collectionem e Comoediis et Tragoediis Graecis6. Eo confecto spero me ad Iohannis Euangelium aliquid notaturum, ut quadrigae isti suus numerus constet7.

    Vale mi frater, cui nihil aliud commendandum habeo, nisi ut bene valeas cum optima coniuge. Cal. Augusti 1625.

    Illud nuper per literas quaerere ex te omiseram; quid hoc potissimum tempore Smoutium8 adegerit ut successor mihi fieri posse crederet: aut quo magis nunc quam antehac visus sim pro mortuo habendus: deinde an propinquus fuerit ei spei: et an nostri ulla apud Rectores memoria. Hottomannus9 noster saepe me urget ut redhibeantur sibi libri typis impressi, quos olim ad historiam Licestrianam pertinentes mihi commendaverat. Ego eas cum aliis meis chartis mihi ereptas arbitror. Mitto tibi poemata mea10 ut facias quod ex usu videbitur. Silvam11 quidam putant seorsim typis dari posse, ita ut et coniungi operi et ab eo abiungi possit. Scis carmen in Casauboni Animadversiones et alia multa

    463

    effugisse primam editionem. Puto de quibusdam et a Rutgersio monitum. Postquam haec scripseram absolvi Notas posteriores ad Lucanum12, pro quibus XII exemplaria chartae melioris librarium posco, amicis hic distribuenda.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 784.
    2 - Zie p. 459 n. 4.
    3 - Scriverius' Seneca verscheen 1611. Zie I p. 170 n. 1. Over Scriverius' traagheid zie I p. 88 n. 4.
    4 - Zie p. 459 n. 4.
    5 - Zie no. 997.
    6 - De Excerpta kwamen in 1626 uit. Rogge 395.
    7 - Zie p. 27 n. 1.
    8 - De secretaris van Rotterdam, Mr. Cornelis Smout, die blijkbaar pensionaris had willen worden. Eerst in 1634 kreeg Grotius te Rotterdam een opvolger ln den persoon van Simon van Beaumont.
    9 - Zie p. 22 n. 3.
    10 - Zie p. 455 n. 5.
    11 - Zie p. 455 n. 6.
    12 - Zie no. 997.