Scripsi ad te hodie2, mi Frater, per tabellarium ordinarium. Neque nunc scriberem nisi hos libros3 quos mitto legitimo illo apud Hebraeos numero LXXII Epistola comitari deberet. In locum quaternionis G quae maculis corrupta est, mitto pro quibusdam exemplaribus easdem paginas recusas, Distribues tu pro tuo arbitrio Lugduni, Amstelodami, alibi. Elzevirios a Buono petiisse intelligo.
Πολυσήμου exemplum notabile, quod a me omissum est, exstat Ioh. XI. 11, ut satis mirari non possim quomodo quidam tam universaliter defendere velint eam thesin, πολύσημα nunquam usarpari posse, nisi eo sensu quo auditor est accepturus. Vale, mi Frater. Lutetiae 5 Septembris 1625.
Tuus H. Grotius.