eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1007. 1625 Sept. 5. Aan Willem de Groot1.

    Video, mi Frater, quam diligenter et mea et Novi Foederis libros legas, cum de illo ad Corinthios loco2 disputas tam erudite. Mihi quanquam de illis quae adfers nihil iam videtur probabiliter posse defendi, tamen maxime illud arridet, ut παρασϰευάζεσϑαι in aliquo gradu intelligatur, quales multi in negotiis talibus fingi possunt: aut ut aliae Achaeorum Ecclesiae Corinthiacam in isto apparatu nonnihil praevenerint. De poematis nostris et iis quae ad Senecam et Lucanum3 notavimus, Vossii sententiam avebo intelligere. Velim scire quibus legibus Smoutius4 meum munus acceperit, et siquid posthac geratur in Musii et Terestenii negotio5. Lomeniacus6, unus quatuor Secretariorum status, sed cuius munus a filio Villauclerquio7 nunc obitur, magnopere me rogat ut tabulas ultimas Principis Mauritii ipsi dem videndi copiam, item foedera quae nostris cum praecipuis Indorum regibus et populis intercedunt8. Vide ecquid hac in re iuvare me possis, ut soles. Est enim vir ille minime malus et rerum istiusmodi apprime studiosus. Spessius9 mira hic nuntiat, de triginta hostium turmis quae ad nos transierint, de profligatis Hispanis ad S. Salvatoris oppidum et alia huiusmodi. Legatorum qui ad Protestantium oppida ierant pars iam rediit, pars exspectatur, et ut nunc res sunt maior est spes pacis internae quam externae, quod nostris rebus mirum quam conducet. Sed nihil hic non incertum. Libri mei10 exemplaria cras aut perendie mittemus. Itineris impensa de pretio quod inde redigi poterit erit detra-

    475

    henda. Miramur hic rumores spargi de Bulionio Traiecti excluso11, admisso postea, quorum nihil nobis a vobis est nuntiatum. Langeracensis noster uxorem ducit12 quae in dote triumphos numerat, existimatque per eius propinquos effecturum se ne a Legatione revocetur. Salutat te et uxorem uxor mecum, rogamusque ut et parentes et propinqui nostro nomine salutentur. Lutetiae 5 Septembris 1625.

    Accepit uxor a Graswinckelio literas; respondebit ubi primum amicorum aliquis hinc abierit.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 785.
    2 - 2 Cor. IX, 2.
    3 - Zie p. 455 n. 5; p. 473 n. 1.
    4 - Zie p. 462 n. 10.
    5 - Over de ‘dissensiën’ te Dordrecht tusschen Cornelis van Teresteyn, burgemeester 1621-1624, en zijn opvolger, Hugo Muys van Holy, zie den brief van Nic. van Reigersberch no. 1004.
    6 - Zie p. 335 n. 2.
    7 - Zie p. 335 n. 2.
    8 - Hij herhaalt dit verzoek in no. 1020 en 1026.
    9 - Charles d'Espesse.
    10 - De iure Belli ac Pacis.
    11 - Maurits Frederik, hertog van Bouillon enz., was aanwezig bij de begrafenis van zijn oom Maurits op 20 Sept.; het incident heeft zich dus waarschijnlijk voorgedaan toen hij zich hierheen begaf.
    12 - Zijn tweede vrouw was Louise de Clermont d'Amboise.