eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1012. 1625 Sept. 26. Aan Willem de Groot1.

    Mitto tibi, mi Frater, epistolam ad me Lingelshemii2. Fuit is Consiliarius Electoris Palatini, semper auctor pacis magis quam belli, et tamen nunc Argentorati exsul alienae imprudentiae poenas luit. Miserunt ad me Elzevirii libellos a se editos de Republica Anglicana et Veneta3, quibus alios addere statuerunt, etiam meum de Batavica4 olim editum. Rogant recenseam. Dixeram quondam uni eorum qui hic fuerat, Notas me quasdam in eum librum scripsisse, quae probationes ibi dictorum continerent: sed has mihi cum aliis chartis ablatas5. Aiunt se egisse per Rutgersium et Musium6 ut id scriptum ipsis traderetur, sed non repertum. Puto esse inter chartas quas Duvenvordius7 nobis abstulit, aut inter eas quae apud Basium8 fuerant. Sunt chartae paucae in folio cum inscriptione ‘Annotationes ad librum de Antiquitate Reipublicae Batavicae’. Puto cum aliis chartis delatas ad Arsenium. Si per Duvenvordium aut alios amicos recuperare potes, velim ad me mittas. Si non, nulla spes est ut hic librum meum recenseam, ubi ad manum non sunt archiva, et quae alia subsidia id argumentum desiderat. Itaque si volunt recudant qualis fuit, non addito a me emendatum aut auctum. Tantum errores typographici corrigantur, qualis ille est pagina L, linea 20, ubi post suam sibi male positum semicolon, quod abesse debet, et comma poni post mutationem. Puto monitum me olim a Scriverio alicubi nomen Florentii IV a me positum cum III deberet aut simile quid. Talia corrigi poterunt. Maior emendatio et adauctio si opus sit in aliud tempus servetur.

    Valde hic deiecti sunt animi Protestantium adverso apud Rupellam navali praelio, quo de XIII magnis quas habebant navibus XI amiserunt, quarum exustae duae, demersae aut captae ceterae magna hominum strage. Haec res pacemne ipsis ex Regis arbitrio sit datura, an occasionem obsidendae urbis, aut ex altera quoque parte claudendi portus, adhuc in incerto est. In Italia calet

    478

    bellum, Legato Pontificio9 dimisso re infecta. Novae copiae conscribuntur ad defendendum oppidum Verruam ad Padum, quod Hispani oppugnant magis quam obsident. Ad Rivam nihil agitur. Vale, mi Frater, cum Patre et nostris omnibus. 26 Sept. 1625.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 785.
    2 - No. 1006.
    3 - Th. Smithi de Republica Anglorum ll. III verscheen 1625 bij Elzevier te Leiden; Casp. Contareni de Republica Venetorum ll. V aldaar in 1626. Willems, les Elzevier no. 243, 250.
    4 - Liber de antiquitate reipublicae Batavicae; Rogge no. 148; zie I p. 131 n. 1.
    5 - Bij zijn gevangenneming.
    6 - Janus Rutgersius en Hugo Muys van Holy.
    7 - Zie Brandt, Leven II p. 173.
    8 - Zie Brandt, Leven II p. 173.
    9 - Francesco Barberini, zie p. 432 n. 5.