Dolet mihi, Frater optime, iactura quam Mermannus2 et amicorum alii aliquot fecerunt. Caeterum quae ego tum scripserim non satis reminiscor, nisi illud forte fuerit, discupere me certum fieri quid de ministro3 exspectare debeam. Iamdudum enim ea exspectatione incommodor. Vereor autem ne, si nihil Gallice didicit, diu mihi sit inutile, quod et negotia quotidie curanda sint, et describenda non pauca eius sermonis. Nescio an in illis an in posterioribus literis significaverim posse Elzevirium si velit edere librum nostrum de Antiquitate Reipublicae Batavicae4 non tamen ut a me recognitum, quia instrumenta ad eam rem ad manum non sunt. Quis sit ille Sueonum Legatus5 scire cupiam. De Reigersbergiis recte tu quidem, sed ego Nicolao prima occasione compactum alterum mittam6. Curia Parlamenti hic nobile edidit veteris auctoritatis exemplum admissa appellatione Marchionis Vieuvillii7, quem nuper e carcere erupisse scripseram, a datione
483
iudicum delegatorum nomine Regio. Male vult ea Curia Cancellario8 et aliis publica negotia tractantibus, quod priscos iurisdictionum terminos evocationibus et delegationibus immutent. Videbimus quo res ista eventura sit: item negotium Rupellanorum, qui putantur claudendi undique. Verrua in Pedemontano fine adhuc defenditur. Quid Marchio Coeuvrius9 post acceptam nuper cladem agat, ignoro. Legatus Pontificius10 Lugduni se minus honorifice acceptum queritur. Inter ea quae cum Mermanni sarcinis perierunt erant literae meae ad vos, ad Mylium, Hogerbetii filium, Kenenburgii filium11 et alios, uxoris ad Vosbergii uxorem12, ad te, ad Graswinckelium, ad Basii uxorem13, ad Kenenburgii, ad Hogerbetii filias. Salus nunc si placet per te nuntiata literarum vicem supplebit. Keneburgio exemplar14 ex tuis dari nolim. Non sunt enim de charta optima. Nos videbimus quid de uno aut altero quae nobis restant exemplaribus faciendum sit. De butyro iterum uxor aurem vellit. Vale cum parentibus, puerpera et filio. 16 Octobris 1625.Aveo scire quid futurum sit ex novo foedere15 de piscatu sub littus Britannicum, de captura balaenarum, de mercatu in Anglia et vectigalibus, de Indicano commercio.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.