Literas, mi frater, tuas, quas 11 et 26 Aprilis scripsisti, hodie demum accepi. Ego pro certo habeo, quod scripsi antehac, mearum aliquas ab Arsenio2 interceptas. De Arsenio quod scribis non miror: ipse cum huc primum veniret, praedicaverat nunquam se initurum fuisse pacta, qualia Pavo3 cum collegis inierat. Accepit ipse conditiones duriores et egregie a se rem curatam jactavit. Aveo scire, quid de alligendis in nobilitatem et reis Thalassicis4 sit futurum. Pierianam orationem5 non vidi. De Mylio6 displicet exemplum: neque minus quod regentium auctoritas hebescit ad insaniam eorum, qui regi debent. Haec desidia malum dabit. Debyaeo7 gratulor. Significavi nuper datos hic in carcerem marescallum Dornanum8 et alios aliquot interioris apud fratrem regium9 admissionis. Quid de illis futurum sit, ignoratur. Fit nunc in ipsorum archiva inquisitio. Pax cum Hispano magis magisque firmatur. Stat et altera cum Rupellanis. Cardinalis Riceliacus rerum potens laborat, ut Galliam viribus maritimis instruat. Itaque navigationes, commercia, advenarum invitamenta molitur et me quoque per hos dies ad se venire jussit in domum Lemursiam, ubi nunc agit. Advectus eo sum carruca Defiati10, qui Espessii11 uxoris sororem in matrimonio habet. Dixi quae mihi ad rem pertinere videbantur12. Spes hic est aliquos romanensis religionis ex nostris
50
et Brabantiae partibus huc posse traduci. Sane beneficia magna advenis indulgentur. Dordrechtanis, quos nostri meminisse pater scribit, gratias ago maximas.Vale cum parentibus et amicis.
Lutetiae 21 Maji 1626.
Pierianam orationem13 postquam haec scipseram accepi: οὐδὲν μέγα Scripserat mater consultum fore, ut uxor et ad vos veniat. Ego ejus praesentia non libenter careeo. Nque amamus sumtus inutiles. Quare siqua causa est satis gravis, ejus certiores fieri nos oporteret, ut quid ex re est statuamus.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.