eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1085. 1626 juli 1. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Si quid fuisset, vir amplissime, quod pro tuo in me amore intellectu dulce tibi esset, jamdudum nuntiassem. Sed frustra te publicis Galliae calamitatibus ingementem meis quoque malis onerem. Videntur aulae vestrae turbamenta nondum resedisse, nam rerum gnari alias atque alias mutationes augurantur .....2 quid pro se hic egerit, me latet: nisi quod prae se tulit gaudium super rebus transactis. Compendienses pactiones3 in tres annos prorogatae sunt, quas tamen ipse, cum primum non veniret, tanquam patriae nostrae graves incusaverat. Princeps Arausionensis sane optat pacem et ecclesiasticam et civilem, sed vota ejus interturbantur partim clandestinis molitionibus partim vi aperta: suscitatis per ministros plebis seditionibus in homines innocentes iis in locis, ubi magistratuum saevitiae taedere incipiebat. Quid deinceps sit futurum Dei in manu est. Ego et uxor ubi vitae statio eligenda nobis sit incerti vivimus. Literas tuas ad affinem4 curabo, cujus quod memor es, gratias ago. Uxor tibi tuaeque pro salute missa tantundem, et si posset amplius, reponit.

    Vale, vir amplissime. Lutetiae, kal. Iuliis, 1626.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 75; Ep. ad Gall., p. 194.
    2 - Hier is de naam van Fr. van Aerssen uitgelaten.
    3 - Gesloten in 1624; zie no. 1075, p. 49 n. 3.
    4 - Nicolaes van Reigersberch, met wie Du Maurier reeds vroeger gecorrespondeerd had; zie no. 934 (dl II, p. 414).