eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1086. 1626 juli 1. Aan A. Schottus1.

    Non tam munus tibi mitto quam tuum tibi reddo, vir doctissime atque

    60

    optime semper de literis merite. Nam et te indice codices illos, qui apud Roverianos2 delitescebant, accepi et usus sum tuis quoque emendationibus. Non tamen omnia ibi congesta in hac editione posui, sed ea tantum, quae verti commode poterant. Supplebit quod deest qui volet, quamobrem significavi, ubi reperiri possent libri, qui caetera continent. Etiam Latinas tragoediarum versiones et lyrica fragmenta accepi, sed librarium, qui edere velit, non reperio.

    Ventitat saepe ad nos Holstenius3, quo nuntiante laetus intelligo perpetuam tui apud nos4 memoriam. Ego certe officia in me tua neque animo revolvere neque celebrare desino. Pro quibus quid tibi optem melius quam firmam in ista aetate valetudinem et ut patriam bellis liberatam videre tibi liceat? Id boni si contingat, non committam, quin tuo conspectu explear.

    Vale senex optime.

    Kal. Iuliis MDCXXVI. Lutetiae.

    T.R. addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: Reverendo eruditissimoque viro D. Andraeae Schotto, presbytero. Antwerpiam. Cum libro.

    Notes



    1 - Het hs., dat tot 1940 in de U.B. te Leuven berustte, werd in dat jaar tijdens de brand van de bibliotheek vernield. Gedrukt M. Baguet, Notice biographique et littéraire sur André Schott in Mémoires Acad. Royale des Sciences, des Lettres et des Beaux-Arts de Belgique XXIII (1849), p. 16. Het briefje ging vergezeld van een exemplaar van de Excerpta (zie no. 1061, p. 30 n. 7). Over geadresseerde zie II, p. 92 n. 6.
    2 - Zie no. 845 (dl. II, p. 300 en 301 en n. 2 aldaar).
    3 - Zie II, p. 425, n. 7 en ibid., p. 426 n. 11.
    4 - De protestanten; Schottus was rooms katholiek priester.