Tardiuscule ut video, parens optime, curantur literae, quod et in tuis circa finem Septembris datis expertus sum, quibus nunc respondeo redeunte ad vos ab Africana legatione Pinackero2. Gaudeo, quod de halecibus3 nunciaram fuisse non infructuosum. In maritimo negotio4 Nicolaidae et aliorum quorundam vicem doleo. Kanenburgio5 faustam valetudinem omnibus modis exopto; quod autem ad illum non scribo, id evenit argumenti penuria, quae causa est, ut ad vos quoque rarius scribam. Utinam nuntiare aliquid possim, quod illi dulce sit. Et butyrum et cistellam valde desideramus et speramus tempus nullum neglectum iri.
De congiario res adhuc in eo quo hactenus loco est. Forte brevi aliquid certioris lucis affulgebit. Ego si omissa patriae cura totum me Galliae darem, possem nihil non sperare. Nunc amor ingratae patriae ubique commodis meis obstat. Principi felicem reditum precor, quando gloriosum fortuna anni invidit.
Fratrem velim memorem esse eorum, quae de Senecae Tragoediis6 et praefertim de Hexabiblo7 scripsi. Hoc quoque addam, nuper me, dum Plutarchum8 lego, invenisse versum, quem non dubito esse ex initio Philoctetae Euripidei, quem versum ut suo loco restituam, postrema ejus fragmenti - misi enim nuper ad fratrem9 - sic refinxi: Post ἀνήλωσεν χϱόνος:
ἄν λῇς δὲ τοῦ ἐνταῦϑα ϰοινωνεῖν, ἓωςdeinde πϱὸς ταῦτα et quae sequuntur ad finem. De restituta tibi ac matri valetudine Deo optimo maximo gratias ago, tantundem de sorore utinam intelligam. Res uxoris adhuc incertae, maximis doloribus uritur et medici haerent. Deus nos omnes clemens respiciat, cui te, matrem, fratrem, sororem10, conjuges ac liberos et propinquos omnes commendo. 27 Octobris 1626.
76
Vendocinenses fratres11 in carcere extra urbem hanc attinentur ad nemus Vincennense. Post diem Martini12 ubi ad judicia redibitur, videbimus an rei futuri sint. Hispanus non longe Massilia naves Gallicas cepit pignorationis jure adversus ea, quae Guisius13 eripuerat Genuensibus. Angli regias quasdam cymbas ad Rupellam incenderunt et minantur se Gallis protestantibus auxilio fore.
Tibi obedientissimus filius
H. Grotius.