eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1096. 1626 september 8. Aan Jan de Groot1.

    Literas ad me, parens optime, binas attulit nauta Scidamensis, cujus mihi negotium ex tot amicorum rogatu et tuo potissimum jussu, sed et suapte aequitate est commendatissimum. Nam Poeni jure belli quaerere non potuerunt navem gentis pacem secum habentis; quod autem Poenorum non fuit nec Melitensium

    69

    fieri potuit2. Mommorantius3, ad quem habebat literas, nihil potest. Omnis enim maritima potestas ad cardinalem4 transiit. Putatur rex cum fratre5 - convenit enim jam inter ipsos ὡς φὰσιν - ad Fanum Germani futurus cis paucos dies. Excutiemus quicquid erit nostrae opis. Hic quidem nihil magnopere turbidum, nisi quod comes Suessionensis6, qui a principe Condaeo7 proximum regii sanguinis locum obtinet, abscessit rege ignaro in Burgundiam ducatum, incertum an ultra iturus. Putatur nimium exterritus conscientia consiliorum quorundam, quae multi arbitrantur non tam in regem quam in eos, qui sub rege regnant, inita. Chalaisius8 - Ianini is neptem in matrimonio habebat - a judicibus delegatis quidem, sed maximam partem ex senatu Redonensi sumtis damnatus est, ut hic fieri solet, expresso majestatis nomine, caeterum caecis criminibus. In alium neminem saevitum est; nam marescallus Ornanius9, fratris regii intima regere solitus, in carcere morbo extinctus incerta imminentis fortunae evasit. Iudicum delegatorum consessus, qui ingens reorum agmen prostraturus videbatur, cum Chalaisii supplicio evanuit. Princeps Condaeus moturnus aliquid dicebatur, sed quiescit. Longuavillius10 quo iverit nescio. Nam hinc se subduxit, forte in praefecturam Normannicam. Videtur frater regis satis acquiescere in hoc matrimonio virginis inter regii sanguinis omnes ditissimae11. Sed rerum prudentes aemulationem metuunt inter fratres, eoque magis si minori foecundior conjunx solem orientem aulicae levitati ostentabit. Cardinalis Riceliacus, cui omnia prosperrime procedunt, quod initio nutantis adhuc potentiae non potuit, nunc agit, ut legatos omnes mutet mittatque sibi id debituros. Espessio12 non nimium eum confidere argumento est, quod marchionem Roteliacum13 ei destinat successorem, et quidem ante expletum triennium. Is autem perstat se excusare. Si rex institerit, curandum erit amicis nostris, ut intelligat non omnia in patria nostra penes eos esse, quorum affectus Espessius induerat, ut saltem paulo aequiora huc nuntientur. Id publice et nostra privatim interest. Scire pervelim, an pacta hic per Arsenium14 facta probata sint; si non sunt, quae sit mora. Poteris has affini meo15 ostendere, si ad vos venerit. Nam nunc quidem per res prolatas abesse arbitror.

    De tua valetudine intelligere me secundiora gaudeo Deoque gratias ago, quem eundem obnixe precor, ut optimam matrem ac germanum, sed et uxorem16,

    70

    quae non bene se habet, incolumes servet. Nicolaus noster17 ferox est, eo quod pater, ut quidem jactat, ei permiserit ubi primum voluerit reverti. Non obsto, nulla enim ipsius apud me opera est, quam non quivis praestaret. Et latinum sermonem et scribendi artem pariter ignorat nec discere attendit. Ego ob parentes ejus et vestra suffragia constitueram incommodi aliquid perferre, ut ad suos non reverteretur sine aliquo itineris praemio, linguae scilicet Gallicae notitia. Et in id nunc quoque incumbo. Sed novas se a patre habere literas ait de discessu neque eas a me interpellatus vult ostendere. Nuper verbis tantum ab uxore increpatus - manu eum nemo tetigit hactenus - insalutatis omnibus aufugerat. Utenbogardus operam sumsit eum reducendi. Facile passus sum persuaderi me ut eum reciperem, quem non in aliud retineo, quam ut paulo melior ad suos redeat. Fratrem rogo, ut siquis huc notus venerit, mittat per eum bina exemplaria grammaticae et syntaxeos, quibus Petrus18 utitur. Nam is quos habuit libros partim trivit, partim perdidit. De Cornelio19 quae scribis, gratissima sunt. Deus ipsius studia secundet. Iuvit ex literis tuis intelligere, unde illa flabra edictorum spirent. Decrescet paulatim numerus. Vale, pater optime, cum matre, germanis eorumque conjugibus et amicis omnibus, a me, uxore liberisque nostris, qui hic sunt. Deus nos omnes aspiciat propitius.

    Sperat uxor primo tempore missum ad nos iri butyrum. Rotterodamensibus nostris non abs re sit indicare Enchusanorum haleces Rotomagi non ingratos tantum esse, sed et judicio gravi oneratos. Creditur primus praeses senatus illius aliquam habuisse rationem cujusdam inquisitoris mercium, qui coquus antehac ipsius fuit. Roterodamensium interest, ne eum offendant, imo ut potius alieno malo tempore in sua commoda utantur.

    Valete. 8 Septembris 1626.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 793.
    2 - Zie no. 1108.
    3 - Henri, duc de Montmorency (1595-1632), bekend aanvoerder in de strijd tegen de hugenoten; door De Richelieu ten val gebracht werd hij in 1632 geëxecuteerd.
    4 - De Richelieu.
    5 - Gaston, hertog van Orléans.
    6 - Zie no. 1094, p. 66 n. 12.
    7 - Henri de Bourbon.
    8 - Zie no. 1094, p. 66 n. 11. Hij was gehuwd met Charlotte de Castille, dochter van Pierre de Castille en Charlotte Jeannin, de enige dochter van president Pierre Jeannin (1540-1622), die van 1607 tot 1609 als gezant in Den Haag vertoefde en aan wie Grotius zijn Tragoedia Christus patiens (Ter Meulen-Diermanse, no. 31) heeft opgedragen.
    9 - Zie no. 1075 p. 49 en n. 8 aldaar.
    10 - Henri d'Orléans, duc de Longueville (1595-1663), gouverneur van Normandië. Hij had zich ingelaten met de samenzwering tegen De Richelieu. Vgl. hierover no. 1099.
    11 - De prinses van Montpensier; zie no. 1093, p. 65 n. 9.
    12 - Zie II, p. 334 n. 3.
    13 - Zie no. 1094, p. 68 n. 1.
    14 - Fr. van Aerssen.
    15 - Nicolaes van Reigersberch.
    16 - Willems vrouw, Alida Graswinckel.
    17 - Zie ook no. 1057.
    18 - Zijn zoon Pieter.
    19 - Zijn zoon Cornelis; zie no. 1072, p. 47 n. 2.