eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1135. 1627 februari 22. Aan G. Jacchaeus1.

    Quanti te faciam, Jacchaee doctissime, testari possunt plurimi, qui me hic norunt. Neque ferme quisquam est, cuius nomine fortunae sim iratior. Nam mea incommoda facile patior, nisi quod illud grave est, non posse me utilem esse iis, quos facio maximi. Quare cum aliter non possim, saltem in amplectendo eo, quem mihi commendasti, Schaphildio2, ostendam si potero quam certum in me amicum habeas. Idque ut magis credas iamnunc postulare aliquid a te audeo, nempe ut cum Vossio optimo recognoscas librum meum, quem petentibus hic amicis ex Belgico latinum feci, de Christianae religionis veritate atque excellentia3. Ita credam eum tibi non displicuisse, si aliquid addendum aut mutandum suaseris.

    Vale, vir φιλοσοφώτατε. Lutetiae XXII Februarii MDCXXVII.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Adres: Viro admirandae eruditionis Gilberto Jacchaeo Medicinae et Philosophiae professori Lugduni Batavorum.

    Notes



    1 - Hs. Stifts- och Landsbibl. Linköping, cod. Bz 2 f. 21. Geadresseerde doceerde te Leiden van 1603-1619 en, na zijn schorsing in verband met zijn remonstrantse sympathieën, van 1623 tot 1628 verschillende onderdelen van de wijsbegeerte.
    2 - Niet geïdentificeerd.
    3 - Zie no. 1102, p. 75 n. 7.