Et patris et tuas, mi frater, literas accepi per D. Intimam2, cujus negotium juxta ac meum curabo. Iam ante et illas per Dimmerum3 et quae per Langeracensis4 scribam miseras recte acceperam idque jam monuisse me puto. De Heinsii Aristarcho5 jam aliquid scripsi. Sunt sane multa non spernenda. Sed miror de Hexabiblo6 nihil me audire. Hic enim urgeor. Quod nuper scripseram7, de addendis voculis aliquot ad disputationem adversus Mahumetistas, ubi de appellatione filii Dei agitur, re melius expensa revoco. Disputandum enim est ex confessis et Mahumetistae ascensum Iesu in caelum confitentur: reditum in vitam non agnoscunt, quin nec ipsum volunt in cruce mortuum nisi φανταστιϰῶς. Itaque maneat ut fuit. Losecatio8 opto fausta omnia. De Roterodamensibus aveo doceri, quid in posterum facturi sint. Vale, mi frater, cum tua9 tuisque. 17 Iulii 1627.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.