149
Frater optime, Synodus provintialis, quae Dordraci habita est, heri patres conscriptos dimisit2. Actum illic de negotio Bocardi3, sed ita, ut omnis ea spes decollaverit, neque enim voluit synodus illi quod petierat concedere. Nobelius4, qui ad synodum urbis Roterodamensis nomine missus fuit, despectum se conqueritur et de acerbitate patrum Ordinibus se relaturum minatur. Taurinus5, qui noluerat subsignare schedulae, quae omnem cum remonstrantibus pacis spem praescindebat, a ministerio suspensus est: hi sunt fructus libelli a Kloppenburgio6 sub tempus habendae synodi emissi, in quo exsertis verbis dicit a synodo nationali decisum tum veritatem articulorum, tum etiam necessitatem eorundem. Princeps Emmerici esse dicitur, quo evasionis sit ita incertum est, ut Duyckius7 in conventu Ordinum id se nescire in verbis boni viri professus sit: variant hic judicia. Pynaeckerus8 legato Espessaeo9 postulanti latine vertit libellum, qui adversus Reigersbergianam epistolam scriptus est10; velim scire, an non expedire putes ut aut tota epistola ad Brassardum11 missa mutatis aut deletis pauculis edatur, aut ut certe excerpta quaedam - cum aliis, quae ad eam rem pertinent - divulgentur. Caetera uxor scribet, nos cum parentibus et amicis valemus et a te litteras expectamus.
Vale, Delfis. 18o July 1627.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.