eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1185. 1627 oktober 10. Van H. van Inthima1.

    Vera nobilitate dignissime Celeberr. Doctiss. et oculatissime Domine ICte,

    Literas tuas mihi redditas in persona tuo domino parenti, simulque fratri2 exhibui, qui gavisi cum magna gratiarum actione easdem receperunt, hac die dominica, per tuas ulteriores3 a dicto fratre instructus, ut remittam illos num-

    184

    mos, alias enim nisi filius meus sese fuga aut sponsalitiis esset liberaturus, de novo carcere periclitaretur, pro qua paterna avisatione ingentes tibi refero gratias, et singulis diebus laborabo, ut fraterne mutuo datos nummos resolvam, quod nisi facerem, rem turpissimam committerem, imo honesto et probo viro inconvenientem, quare ut isti matronae haec dicas velim et illam instruas, ne tantillum dubitet, sed inpavida credat me honesti muneris observatorem futurum. Filio meo, quaeso, indicabis, ut illa sedulo curet, quae ipsi per binas literas significavi et ut illa excutiat, qui si opus habeat quibusdam nummis, eosdem ad 50 florenos ipsi dabis, quamprimum eosdem tuo fratri, de iisdem instructus remuneraturus. Causa mea contra comitem4 foelicissime primo quoque die terminabitur; frater tuus, vir eximius, in eadem diligentissime laboravit, sic ut salvus ero de remittendis nummis.

    His, mi excellens vir, Deo commendatus.

    Cursorie 10 Octob. Ao. 1627. Haghae Comitis. Inclusas literas filio exhibeto.

    Tuus totus
    Hero v. Inthima.

    Adres: Dem Edelfesten, hochgelerten Hughoni die Grote, Con. Ma. in Vranckrich Consionario, meinen guetgunsigen Hern und Friend etc. Dem Hern Grotio.

    En met andere hand: A Monsieur Grotius.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.L. 749. Eigenh. oorspr. Over de schrijver en over de inhoud van deze brief zie no. 1154, p. 138 n. 1.
    2 - No. 1172.
    3 - No. 1175.
    4 - Zie no. 1172, p. 168 n. 14.