Redit ad vos, mi frater, Intima2 relicto hic filio, sed excarcerato. Ego quam potui navavi operam consilioque adfui, nam aliarum rerum arcta satis nobis copia est. Gaudeo plane id ei contigisse, cujus causa hic venerat. Obiter etiam Aurelianensem lauream est consecutus, quae fori non ignaro fructuosa erit apud suos Frisios. Litis suae3 spem in tua industria collocatam habet. Hora est una aut altera, cum tuas illas cum Grollanis pactionibus accepi. Hexabibli4 exemplaria amici avide exspectant. Rotterodamensibus constantiam opto et ut in alios exemplaria transeat.
Puto pervenisse jam ad te literas, quibus Mantuanum negotium commendabam5. Id nunc repeto et de Iacchaeo6. Poterit huc sine damno suo transcurrere et videre, quid e re sua sit. Itineris impendia refundentur.
Casauboni literas ad Tilenum misi nuper7, quarum editio, aut certe
169
αὐτογϱάφων restitutio tibi juxta mea cordi sit rogo. Addo nunc duas ad Fabriottum8, quas a Puteanis9 accepi.Hic bellum cum Anglis fervet. Castellum Sanctimartinianum10 obsidetur etiamnum auctum nuper commeatu, quem in finem Octobris suffecturum sunt qui sperant. Regis frater11 est ad exercitum Rupellam clausurus magis novis munitionibus quam oppugnaturus. Eodem rex iturus creditur cis hos octo dies. A Dano legati12 hic exspectantur, qui nunc in Britannia sunt auxilium rebus fessis postulaturi et pacis, si parati ad accipiendam erunt animi, suasores. Pro ea et ego vota facio cum meo libro de Iure belli ac pacis13, quem Buonus, sed jamdudum vanus, se recusurum promittit.
Vale, mi frater optime.
16 Septembris 1627.
De Phoenissis14 quid fiet? Uxorem tuam15 officiosissime meo nomine salutes rogo. Omiseram pene addere id quod vel praecipuum erat, magna opera rogare me ut litem nostram de bonis publicatis16 sine ulla intermissione persequaris.
Scaphae, quae victum castello Sanctimartiniano intulerant, saucios revexerunt.
Tuus totus
H. Grotius.