Scripseram nuper2 ad te, frater optime, de Heinsii libro3. Repeto nunc multa esse non spernenda, sed horum non pauca sumta ex Scaligeri literis4, ex Deucero, Fuldero et Seldnero5, non nominatis his, qui erant ut Philo loquitur
158
πατέϱες τοῦ λόγου. Quo magis introspicio, eo magis verum comperio omnes eos, qui πεϱὶ Τϱιάδος volunt supra τὰ ἐν ταῖς γϱαφαῖς ϰειμένα sapere poenas dare τῆς ὑψηλεφϱοσύνης Studio aliis contradicendi eo dilabuntur, ut sibi ipsi contradicant. Vel paginam ejus quem dico libri 272 considera. πϱαϰτιϰόν dicit esse id quod est οὐσιωδῶς, id est id quod re, non mente ac ratione distinguitur. Mox progrediens essentiam in divina Trinitate ait re, proprietates autem personarum mente distingui. Atqui γενεὰ illa ἡγαλϑειϰὴ est inter proprietates personales, quam cum ait fateri πϱαϰτιϰὴν, et πϱαϰτιϰὴν interpretatur re diversum, plane huic stat, inde dicit. Deinde quis vel modice versatus in istis tricis concedat bonitatem et voluntatem Dei re distingui? Aliter plane sentit schola Graeca et latina, an recte nunc non disputo. Sed qui consensu et receptis sententiis auram captat de hoc cogitare debuit. Mihi constat patres in explicatione harum rerum plurimum dissensisse, etiamsi vocum quarundam sono inter se conveniant: quae sex repertae sunt, bono affectu, successu non semper optimo. In illis quae citat excerptis valde dubito an non exscriptor παϱαϰτιϰὴν posuerit, cum ponere deberet πϱοαϱχιϰὴν, qua voce video Graecos saepe uti.De libris ex nostra supellectile et chartis, quas ad me mitti velim, nunc non repeto6. Velim explores, penes quem sint chartae, quae in aedibus Basianis7 mihi ereptae sunt; deinde, ubi sint libelli quidam typis excusi, quos cum chartis utendis mihi Hottomannus dederat8.
Varia hic sunt judicia de Anglicana expeditione. Constat in castellum9, quod nunc obsidetur, importata esculenta, quibus se sustinere possint ad finem Octobris. Qui praesidium regit Toirasius10 scribit regi, qui nunc morbo liberatus est, a vi nihil se metuere. Et sane videtur non frustra id sibi polliceri, nisi forte, quod quidam jactitant, majores ex Britannia copiae adventent. De aqua potabili haesitatur. Constat ante obsidionem unum fuisse in castello puteum et qui extra sunt ab Anglis corruptos. Unum autem non sufficere copiae eorum, qui obsessi sunt. Efficiunt enim tria ferme millia. Sed asseverant nonnulli novas venas ab obsessis repertas; quod compertumne sit, an ut in bellis multa ad famam sparguntur, ostendet dies. Medicamentorum penuria vexat obsessos. Toirasius centum quinquaginta aegrotis exitum petiit nec impetravit.
Mitto ad te epistolas Casauboni ad Tilenum11 rogatu Puteanorum12, quos rogaverat Elzevirius13. Sed ipse non immerito timet, ne et non evulgentur hae literae - Riveto14 intercedente in Molinaei15 gratiam: sunt enim multa contra
159
illum - et ipse autographa haec perdat, quae, ut meretur viri magni memoria, magni facit. Postea perlectis literis nihil magni reperio, quod Molinaei fautores possit offendere. Itaque et ille et ego tuae committimus fidei, ut si fieri potest edantur cum caeteris, certe utcunque res cadet, ut sua ad ipsum redeant. Summum in Italia amicum habeo Guiscardium16, ducis Mantuani17 consiliarium. Is quid me roget vides ex scheda hac sermone Italico. Rogo igitur per amicos fidos compares exemplum testamenti Guilielmi de Ponte18. Quicquid impenderis, de mea pecunia deduc. Res ita curetur, nequid resciscat Octavius, defuncti frater. Inquire etiam, an quid jus peculiare sit Trajecti de testamenti factione aut successione peregrinorum et an jus civitatis defunctus obtinuerit. Sed quantum ego memini in nostris regionibus exteri in rebus illis pari jure cum civibus habentur. Hoc negotium tibi commendo quantum possum maxime. Cum legato Langeracensi19 de instaurando foedere colloquuntur Bulionius senator ac Castellinovanus20. Espessium21 huc redire rumor est, sed qualis diu nos fefellit.Saluta quaeso parentes et amicos. 22 Augusti 1627.
Quae his inclusae sunt alteram ad Medium, id est ad Hortulanum22, altera ad Nieuportium23 cures velim. Nascuntur sub manum negotia, quibus te onerem. Rogatamicus meus vir potens resciscas, possitne Iacchaeus24 eo adduci, ut Lutetiae velit vivere per biennium, accepturus honorarium quingentos coronatos annuos, ut separatim habitans domum illius veniat et de studiis philosophicis quantum otium ipsius fert quod exiguum est, conferat. Si haesitat, an huc velit transcurrere per ferias, itineris sumtus sive conditio placuerit sive non ab ipso recepturus.
Vale mi frater.
Tuus totus ϰτήσει ϰαὶ χϱήσει
H. Grotius.